Carmina (Horatius)
E Vicipaedia
Carmina Q. Horatii Flacci, metris lyricis variis inter annos circiter 35 et 13 a.C.n. composita, in quattuor libros collecta sunt quorum tres anno fere 23 a.C.n. editi sunt, quarta autem anno 13 a.C.n. seu paullo postea.
Index |
Libri I-III [recensere]
Poëta carmen "Nunc est bibendum" (1.37) ad Cleopatram anno 30 a.C.n. debellatam et mortuam commemorandam cantavit; carmen autem "Quid dedicatum poscit Apollinem" (1.31) ad diem 9 Octobris 28 a.C.n. paravit, quo die Templum Apollinis in Palatio sacratum est. Carmen "Exegi monumentum aere perennius" (3.30) sicut perorationem vel ad collectanei finem imponendam composuit.
Liber IV [recensere]
Notae [recensere]
Bibliographia [recensere]
- Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) textus pp. 233-250
- R. G. M. Nisbet, Margaret Hubbard, A Commentary on Horace: Odes Book I. Oxonii, 1970
- R. G. M. Nisbet, Margaret Hubbard, A Commentary on Horace: Odes Book II. Oxonii, 1978 (Paginae selectae apud Google Books)
- R. G. M. Nisbet, Niall Rudd, A Commentary on Horace: Odes Book III. Oxonii, 2004. ISBN 978-0-19-926314-1 Recensio