Nicolaus Cusanus
| Nicolaus Cusanus | |
|---|---|
| Nikolaus von Kues | |
| Natus | 1401 Cusae apud Augustam Treverorum |
| Obiit | 1464 Tuderti in Umbria |
Nicolaus Cancer seu Cancri (Theodisce Kryphs). Propter oppidum natalicium "Nicolaus Cusanus" seu "Nicolaus de Cusa" nominatus. Philosophus, theologus, mathematicus, astronomus. Episcopus Brixensis Cardinalisque Romanae Ecclesiae, tituli Sancti Petri ad vincula, creatus a Papa Pio II anno 1450. Obiit Tuderto anno 1464, sepultus est in sua ecclesia titulari. Anno 1433 Nicolaus Cusanus methodo philologico demonstravit Constitutum Constantini falsum esse. Constantinum Magnum numquam imperium Romanum occidentalem ecclesiae catholicae dono dedisse.
Index |
Testimonia [recensere]
In opinione Iacobi Fabri Stapulensis, editor primus operarum Cardinalis De Cusa:
"Fuit Nicolaus de Cusa vitiorum omnium hostis acerrimus atque publicus inimicus, fastus, avaritiae, et ambitionis totus adversarius, honestorum laborum in declivi etiam senecta patientissimus. Theologiae Christianae summus interpres, coelestisque arcani antistes sapientissimus. Huius viri plurimi extant opera divina potius quam humana. Fuit eloquentia non tam forensi quam Christiana, affectata nusquam, nusquam tumens, aut insolenter loquenter efferens, sed simplex infucataque, nunquam modestiae terminos excedens. Talis fuit Cusae dicendi character in quo potius intelligentia quam sermonis flos requiri debeat.Quamquam nec deest sermonis flos atque gratia & magis theologo sancto supramundanoque philosopho accommodus quam seculari viro. Theatralique pompa dedito. Mathematicas disciplinas nemo profundius penetravit & illa attingere tentavit in quorum perquisitione nullus maiorum non succubuit, quaequae ante omne aevuum latuerunt, maxima sacrae Matheseos mysteria aperuit. Fuit huic viro, de Cusa, divino divinorum summo interpreti incomparabilis cognitio verae illius intellectualis & spiritualis Theologiae, quae in pace & silentio veritati testimonium perhibet, fuit autem alienissimus ab illa Theologia, cauponaria & ambitiosa, quae sua, non quae Christi sunt, quaerit & in multiloquio perstrepit, obscuratibusque & opinionum dissidis involvitur, &c. Nulla autem Theologia magis iuvamur ad sacra adyta et dicta eorum qui augustius & sublimius de Deo philosophati sunt, conquirenda, quam hac de Cusa eminentissimi Theologi & iureconsulti &c."[1]
Opera [recensere]
Cusani opera maiora includunt:
- De docta ignorantia (1440),
- De Coniecturis (1442-1443),
- De li Non-aliud (1462),
- De apice theoriae (1464).
Vide etiam [recensere]
Liber [recensere]
- Textus Latinus et in Germanicum convertus praebetur in: Nikolaus von Kues, Briefe und Dokumente zum Brixner Streit. Band 2: Nikolaus von Kues als Seelsorger. Briefe, Denkschriften (1453-1458). Herausgegeben von Wilhelm Baum und Raimund Senoner. ISBN 3-902005-03-3. Klagenfurt 2000. (Nicolai Cusani epistulae instrumentaque ad litem Brixinensem pertinentia. Volumen 2. De Nicolao Cusano curato. Epistulae et memorabilia 1453-1458. Editores sunt Gulielmus Baum et Raimundus Senoner. Clagenfurti 2000)
Nexus externus [recensere]
| Vide Nicolaus Cusanus in Victionario. |
Notae [recensere]
- ↑ Testimonium hoc apparens in prologo editionis Fabris, et tamen in epistola dedicatoria Basilensis editionis anno MDLXV. Domini Nicolai de Cusa Cardinalis utriusque Iuris Doctoris (...) Opera. ex off. Henripectrina. Basileae. MDLXV. vol. I, fol. aa rº.