Gnaeus Naevius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gnaeus Naevius (ca. 270 a.C.n.–ca. 201 a.C.n.) fuit poëta epicus et scriptor scaenicus Aevi Latinae Veteris, qui Romae inter annos 235 et 205 a.C.n. floruit. Primum carmen epicum omnino originis Latinum confecit. Felicissimus inter personas litterarios erat donec sua dicta acerba, in comoediis pronuntiata, familiam inritarent Metellorum, cuius unus erat consul. Opprobriis autem in carcere recantatis, liberatus est a tribuno, cui erat potestas tribunicia, revera potestas sententiae habeas corpus. Iterum autem peccans, ex urbe Tunisiam exterminatus est, ubi suum elogium composuit et sibi mortem conscivit. Suae comediae erant generis fabularum palliatarum, accommodationis Graecae Comoediae Novae. Miles per Bellum Punicum Primum, reipublicae amans, novum genus, fabulam praetextam appellatum, excogitavit, prolationem tragoediae in personas casusque Reipublicae Romanae, ex toga praetexta (a magistratibus gesta) appellatum. Solum fragmenta nonnullorum poematum exstant.

Opera[recensere | fontem recensere]

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Klotz, Alfredus. 1953. Scaenicorum Romanorum fragmenta. Vol. I, Tragicorum fragmenta. Monaci.
  • Marmorale, E. V. 1950. Naeuius Poeta: Introduzione bibliografica: Testo dei frammenti e commento. Florentiae.
  • Müller, Lucian. 1885. Livi Andronici et Gn. Naevi Fabularum Reliquiae (fragmenta ludorum scaenicorum).
  • Warmington, E. H. 1982. Livius Andronicus, Naevius, Pacuvius, Accius. Remains of old Latin, 2. Loeb Classical Library, 314. Cantabrigiae: Harvard University Press.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Barchiesi, M. 1962. Nevio epico. Patavii.
  • Barchiesi, M. 1978. La Tarentilla revisitata: studi su Nevio comico. Pisis.
  • De Graff, Thelma B. 1931. Naevian Studies. Novi Eboraci.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Naevius apud www.thelatinlibrary.com