Roman numeral 10000 CC DD.svg
Latinitas bona

Thomas Hobbes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Thomas Hobbes
Thomas Hobbes
Thomas Hobbes
Thomas Hobbes a Ioanne Michaele Wright pictus (National Portrait Gallery, Londinii
Natus 5 Aprilis 1588
Westport Wiltoniae
Obiit 4 Decembris 1679
in Hardwick Hall

Thomas Hobbes, dictus Thomas Hobbes Malmesburiensis (iuxta Malmesburiam 5 Aprilis 1588 natus; mortuus in Hardwick Hall Angliae, 4 Decembris 1679), fuit philosophus Anglicus, propugnator materialismi. Itaque omnia in motu et materia consistere cogitavit. Dualismum Cartesianum denegans animam hominis dixit mortalem esse. Doctrinis neoaristotelicis Galilaeum et Gassendum praetulit, sed sine dubio id quod de philosophia politica disseruit maximam sui famam posteritati reliquit. Inter libros quos scripsit, Leviathan (1651) maxime innotuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Thomas Hobbes in paroecia Westportensi comitatus Wiltoniensis haud procul a Malmesburia natus est die 5 Aprilis 1588. Pater, etiam Thomas appellatus, curatus sive pastor vicarius paroeciae Westportensis, vir rudis et illiteratus fuit. Accidit ut pater cum collega sua ante aedes ecclesiae quondam alapis et pugnis rixatus in fugam se daret neque umquam reverteretur. De matre ignoramus, sed tutelam puero praebuit Franciscus patruus, qui negotiis prosperitatem sibi consecutus erat.

Iam quadrimus Thomas legere, scribere, nec non numerare sciebat. Octo annos natus ludum grammaticum frequentare coepit, qui eum linguas classicas docuit. Quattuordecim annos natus in Universitatem Oxoniensem ascriptus linguis classicis studuit ac doctrinam neoaristotelicam degustavit, haud magno ardore quamquam logicis excellebat.

Gradum Baccalaurei Artium anno 1608 assecutus amanuensis et tutor apud familiam Cavendish collocatus est in Hardwick Hall, perque totam vitam, exceptis paucis annis intermissis, cum serie illa comitum Devoniae alius alio succedentium familiaritate coniunctus est. Quae familiaritas effecit ut maximam ei bibliothecam privatam sibi parare, peregrinationes facere, homines auctoritate graves cognoscere liceret.

Peregrinationum tutor[recensere | fontem recensere]

Anno 1610 primam peregrinationem (sive Grand Tour) suscepit una cum Guiglielmo Cavendish (1590-1628), filio patroni (et qui patre mortuo anno 1626 comes secundus Devoniae creatus est). De hoc itinere paene nihil certi scimus, sed constat peregrinatores Venetiam pervenisse, nam tum temporis nemo iuvenum peregrinatorum Anglicorum vix facere potuit, quin Serenissimam Rempublicam Venetam proficiscerentur. Venetiae Cavendish et Hobbes Fulgentium Micantium, amanuensem Pauli Sarpii, adierunt. Micantius et opera Francisci Bacon italice edenda procurabat. Haec salutatio maximi momenti fuit, nam Cavendish alacre commercium litterarum cum Micantio iniit. Itaque Hobbes, qui litteras italice scriptas anglice rescribebat, didicit, quid de republica regenda cogitaret Paulus Sarpius (1552-1623), frater Ordinis Servorum Mariae, consiliator Reipublicae Venetae, homo doctissimus, qui destinatus imperio papae adversabatur. Hoc itinere Hobbes persuasus esse videtur, ut consilium philosophandi abiceret seque studiis auctorum Graecorum et Latinorum daret. Sequitur silentium duodeviginti fere annorum, donec anno 1628 Thucydidis Bellum Peloponnesiacum a se anglice redditum publici iuris fecit. Quo facto non solum id egit, ut litteris classicis faveret, sed etiam, ut democratiam monarchia inferiorem esse probaret. Nam Thucydides putabat notitiam temporum praeteritorum utilem esse, si quis velit exempla prudenter agendi concipere. Itaque Hobbes dixit Thucydidem hominibus inter tumultus civiles laborantibus memorare antiquos democratiam parvi existimasse.

Eodem anno Guiglielmus Cavendish peste confectus obiit, et Hobbes a vidua demotus est. Anno proximo mandatu Gervasii Clifton (1587-1666), baronetti de Clifton Hall, peregrinationem suscepit cum filio huius tutor faciendam. Per Lutetiam et Lugdunum iter fecerunt Venetiam petentes, sed bello de successione Mantuae inter Hispanos et Francicos 1629-1630 gesto impediti in Genavam pervenerunt, unde Hobbes per litteras ad Gervasium Clifton missas de vicibus itineris narravit. Inde iter ad Aurelianum direxerunt ibique aliquamdiu manserunt.

Exeunte anno 1630 in patriam rediit, at non ad Gervasium Clifton sed ad familiam Cavendish, ut tutor fieret Guiglielmi Cavendish (1617-1684), filii illius Guiglielmi, cuius tutor antea fuerat. Ab anno fere 1628, aliquot res ita confluxerunt, ut Hobbes ad scientiam et philosophiam converteretur. Fertur in quadam bibliotheca Euclidis Elementa fortuito inspexisse et statim geometriam adamavisse propter concinnitatem demonstrationum. Praeterea post reditum suum cognovit Guiglielmum Cavendish (1592-1676), comitem Novi Castri super Tinam, fratrem patruelem illius Guiglielmi Cavendish, cui primo tutor fuerat. Comes ille Novocastrensis artium liberalium studiosissimus musicos, poetas, philosophos, actores, scriptores in circulum suum invitabat. In illum circulum etiam Hobbes venit. In hac societate licuit Hobbesio Galilaei Dialogum 1532 editum legere et ceterum de permultis rebus ad artes et scientias pertinentibus disceptare. Itaque, cum deinde anno 1634 cum iuniori illo Guiglielmo Cavendish peregrinationem suam tertiam suscepit, litteras commendaticias a patrono Novocastrensi datas secum portavit, quibus faciliorem haberet aditum ad philosophos et physicos Continentis illustrissimos. Anno 1636 Galilaeum visitavit, qui tunc in villam suam Il Gioiello ('gemma') appellatam se receperat haud procul a Florentia, in clivo occidentali Arcis Veteris (italice Arcetri) sitam. Eodem anno et cum Marino Mersenno (1588-1648), fratre Ordinis Minimorum, mathematico, philosopho Francico, familiaritate coninctus est, qui illis temporibus inter alia opera Euclidis Elementa ediderat (1626) et Galilaei Dialogum francogallice reddiderat (1634).

Mersennus videtur novae philosophiae molitor fuisse, qui tenaciter scepticis prioris aetatis renuntiavit. Nam Michael de Montaigne (1533-1592) aliique sceptici Renascentiae, heredes Pyrrhoneorum, infitias ierant hominibus certum sciendi facultatem esse. Itaque circulus Mersenni officinam quandam praebebat eis, quibus et scepticismus humanistarum et dogmata Aristotelicorum displicebant. Unus illorum erat Petrus Gassendus (1592-1655), alter Renatus Cartesius (1596-1650), qui tum in Batavia habitabat. Hobbes in Angliam rediit anno 1637.

Exsul Lutetiae[recensere | fontem recensere]

Post reditum Hobbes se philosophum cretum sentiebat. Itaque grande iniit consilium depingendi, quo modo res physicae, humanae et civiles interiunctae sint, et duo scripta, unum latine alterum anglice, composuit. Opus latine scriptum, quod Elementa philosophica inscripsit, in tres sectiones divisit, quarum prima de spatio, materia, motu aliisque fundamentis metaphysicis et physicis disseruit. Sectio secunda deinde vitam humanam eiusque condiciones physicae, praesertim opticae, tractavit. Sectio tertia denique, quid haec omnia ad vitam civilem valerent, consideravit.

Opus autem anglice scriptum videtur ad causam regis Caroli I (1600-1649) contra parlamentum agendam raptim compositum esse. Cum tamen necesse esset regem Carolum parliamento postea longo appellato cedere, Hobbes veritus, ne ob hoc scriptum famosus in crimen vocaretur, anno 1640 exeunte subito in Lutetiam perfugit. Iam paulo antea epitomam Elementorum philosophicorum praemiserat Mersenno, qui rogavit, ut annotationibus ad Cartesii Meditationes critice arguendas contribueret. Cartesius litteris huius novi adversarii invitus respondebat, donec mense Aprili 1641 tacuit.

Domicilio Lutetiae sibi constituto Hobbes particeps circuli Mersenni factus est, qui convenire solebat in uno cubiculorum Conventus Passii (Couvent de Passy) Fratrum Ordinis Minimorum (ubi hodie Museum Vini situm est). His ominibus Elementa philosophica iam adumbrata elaborare aggressus est. Certe credebat opus magum sibi fore. Itaque tertia sectio operis De cive disserens e prelo exiit mense Aprili 1642. Nonnullae tamen difficultates eum ab aliis sectionibus (sc. De corpore, De homine) perficiendis detinebant. Pro primo, intellexit physicam nec non metaphysicam apud circulum Mersenni expetitam opinione difficiliorem esse. Fortasse rogatu Mersenni operam navavit anno 1643, ut argumenta a Thoma White, philosopho catholico et alio exsule Anglico, adversus Cartesium ac Galilaeum dicta repudiaret. Cum tempore sane Hobbes didicit benigniore animo de Cartesio iudicare. Tractatum opticum insuper anno 1644 protulit in Cogitatis physico-mathematicis a Mersenno collectis et editis. Pro secundo, exsilium novam paupertatem attulit, nam pecuniae quaestus a familia Cavendish praebitus interruptus erat. Qua de causa necesse erat eum tutorem fieri principis Cambriae (regis Caroli II futuri), quo munere admodum gravi annis 1646-1647 functus est. Pro tertio, anno 1647 morbo implicitus infectis operis sex menses amisit, tamque graviter aegrotavit, ut extrema unctio ei a Mersenno suaderetur. Revixit quidem, quamquam vix consanuit, nam aliqua debilitate vel torpedine impeditus residua vitae suae vixit.

His fere temporibus iam de opere magno sibi proposito fortasse desperabat, nam cum De cive denuo seorsum edendum anno 1646 permisit, novam praefationem scripsit novaque inscriptione (Elementa philosophica de cive) librum ab aliis sectionibus Elementorum separavit.

Anno 1648 Mersennus mortuus est. Cuius circulo remisso Hobbes locum habebat apud regis familiam ac fautores, qui in Lutetiam se contulerant, sed male conveniebat cum clericos, qui circum principem exsulantem versabantur. Anno 1649 ineunte supplicium de rege Carolo I sumptum est. Regicidio factum est, ut monarchici plus quam antea pro regno vociferantes etiam scripta a Hobbesio composita sine auctoritate huius divulgaverunt. Elements of Law, quod iam anno 1640 scripserat, anno 1650 sine venia typis impressum est. Eodem anno et De cive illicite anglice redditum e prelo exiit.

Malmesburiense animal[recensere | fontem recensere]

Anno 1650, quo igitur et Elements et De cive anglice prolata sunt, Hobbes auctor et vindex monarchiae regalis apud regni fautores valebat, quamquam tum ipse mutatarum rerum necessitate coactus aliam quandam rationem expediendae salutis sibi excogitabat. Litteris ad Gassendum die 22 Aprilis 1649 missis Hobbes nuntiavit sibi (videlicet vestigiis familiam Cavendishii secuturo) propositum esse in Angliam reverti, et anno 1651 exeunte Fretum Gallicum transiit numquam iam rediturus.

Mense Aprili 1651 librum in lucem Londinii protulit, ex quo verissimum opus magnum cum tempore prodiit. Leviathan or the Matter, Forme and Power of a Commonwealth, Ecclesiastical and Civil (Leviathan seu de materia, forma et potestate civitatis ecclesiasticae et civilis, 1668) naturam vel nascendi condiciones societatis civilis scrutatur, sc. quem ad modum et quibus condicionibus e statu naturali, ubi bellum omnium contra omnes salutem omnium hominum solitariorum cotidie in periculum vocat, status civilis factus sit. In statu naturali ius naturale impotens est, et nemo hominum secundum indolem vivere quet. Qui nodus exsolvitur contractum socialem faciendo, quo pacto omnes dicioni Superani se subiciunt et, quamdiu hic tutelam omnibus praebebit, subiecti manebunt.

Sed longum est hic enumerare omnes divitias, quas praebet Leviathan. Quod ad vitam Hobbesii attinet, amici pristini obstupuerunt, et furor iraque animos clericorum occupavit. Nam quod regem Dei gratia regnare negabat ecclesiamque dicioni Superani subiciendam existimabat, proditor regni, defector, versipellis suique commodi aucupator apparebat oculis illorum, quibus monarchia regalis cordi erat. Neque infitiandum est Hobbesium temporibus mutatis servisse. Quod quidem facile intellectu est, si rationem habemus eius, quod locis et temporibus usus erat praeceptoribus vitae suae. Si quid commodi nactus sit, subsicivum fuisse videtur. Vix graviter erramus, si dicimus Hobbesium bono animo id egisse, ut modo demonstrativo proponeret, qua ratione civitas perturbata in summo discrimine sibi consuleret remque stabiliret. Sed addamus quidem illum non fuisse hominem audacem. Utcumque est, Cromwell illi permisit Londinii considere, licet antea pro causa regis egerit. Perspexit enim Superanum Leviathanis non solum ad potestatem absolutam regis sed etiam ad alias formas imperii pertinere.

In interregno Anglico Hobbes vitam admodum tranquillam vixit. Novas amicitias contraxit e.g. cum Ioanne Seldeno (1584-1654), iurisconsulto et rationis civilis studioso, cuius cogitata maxime cum Hobbesio congruebant. Itaque Hobbes animo redintegrato ad Elementa philosophica perficienda aggressus est. Iam in eo erat, ut primam sectionem de corpore disserentem finiret, cum novae (vel renovatae) controversiae obiectus est. Anno 1645 Hobbes a comite Novi Castri in domum huius Lutetiae invitatus erat, ut cum Ioanne Bramhallo (1595-1663), episcopo Anglicano, de libero arbitrio disceptaret. Postea ambo argumenta sua capitulatim descripta ad comitem rogatu invicem miserunt sine proposito publici iuris faciendi. Tunc, novem annis post, Of Liberty and Necessity, quo Hobbes olim argumenta Bramhalli repudiaverat suaque defenderat, a Ioanne Davies de Cetgueli (1625-1693) sine auctoritate editum et praefatione clericos male mulcanti instructum in lucem prodiit. Bramhallus credens Hobbesium fuisse machinatorem editionis librum A Defence of True Liberty from Antecedent and Intrinsical Necessity proximo anno (1655) protulit, quem Hobbes libro The Questions concerning Liberty, Necessity, and Change inscripto anno 1656 aequavit. De natura libertatis humanae acriter disceptabant: Aliquando homines cum libero arbitrio agere ab ambobus certe concessum est, sed constat permagni interesse, qualem intellegamus naturam hominis, naturam mundi, naturam Dei esse. Utrum libero an servo arbitrio agamus, in aeternum ambiguum esse videtur. Hobbes arbitrium condicionaliter liberum defendit. Bramhallus adhuc uno libro respondit anno 1658, Hobbes tacuit.

Nihilo minus anno 1655 De corpore impressum est. Eodem anno Iohannes Wallis (1616-1703), geometriae professor et presbyter Oxoniensis, Elenchum geometriae Hobbianae publicavit, quo accurate vitia mathematica operis ostendit. Anno 1656, De corpore anglice redditum prodiit gravissimiis vitiis purgatum; eodem anno et Six Lessons to the Professors of Mathematics, quo se defendere conatus est. Has "lectiones" Wallis faciliter refutavit, nam eruditio mathematica Hobbesio erat manca atque angusta. Adhuc Hobbes indignatione motus libello Marks of the Absurd Geometry, Rural Language, Scottish Church Politics, and Barbarisms of John Wallis, Professor of Geometry and Doctor of Divinity inscripto respondit. Hunc quoque impetum Wallis faciliter arcuit libello Hobbiani puncti dispunctio inscripto (1657). Hoc factum est, ut Hobbes aliquamdiu de his rebus taceret.

Anno 1658, De homine e prelo exiit, itaque trilogia Elementorum philosophicorum consummata est. Verum opus magnum "aere perennius" posteritati tamen est Leviathan, gratum aliis, aliis ingratum. Hoc opere et meruit, ut interdum "Malmesburiense animal" appellaretur.

In haeresi haerens[recensere | fontem recensere]

Mors Cromwelli anno 1658 eventum interregni ominabatur, et duobus annis post forma monarchiae regalis restaurata est. Hobbes, qui in bono genere vitae vixerat, iam ab infestissimis adversariis in periculum vocatus est, nam regni fautores ex exsilio in pristinum statum reversi defectorem illum puniri volebant. Rex Carolus II autem benigno erat animo erga Hobbesium, pristinum tutorem suum, et reapse obiectu regis Hobbes accusationes de haeresi vitabat. Dominico mane die 2 Septembris 1666 incendium e pistrina quadam Londinensi ortum per quinque dies urbem vexavit. Octoginta septem ecclesiae et duodecim milia ducenta fere aedificia devastata sunt. Proximo mense Eduardus Hyde (1609-1674), comes Clarendonii, qui diu in novo regimine id egerat, ut Leviathan eiusque auctor de atheismo aut haeresi damnaretur, animadvertit tempus sibi datum esse. Itaque in Domo Inferiore rogationem tulit, qua Hobbes de haeresi damnandus esset. At evenit, ut Clarendon ipse de legum abusu accusatus in exsilium expediretur. Tum temporis quidem rogatio de haeresi in cassum cecidit, sed eo eventu factum est, ut Hobbes animum attenderet ad explorandum, num in Anglia de haeresi legibus omnino fieret iudicium. Nihil repperit in legibus scriptis quod potestatem daret hominem de haeresi damnandi. De haeresi plerisque scriptis disseruit, ut et se et alios defenderet. Unum tractatum Leviathani Amstelodami anno 1668 latine edito annexit, alia seorsum publicavit, quatenus potuit. Accusatio haeresis per reliquum vitae tamquam in tergo eius haerebat, et quidquid post 1668 scripsit utique ex quaestionibus ad haeresin pertinentibus ortum est. Inter alia Behemoth, or the Long Parliament, quod vix nomine crederes magnopere de haeresi disserere, tribus demum annis post mortem Hobbesii impressum est.

Ultimo decennio vitae, Hobbesio nihil licuit in lucem proferre, quod civitatem vel philosophiam politicam attingeret. Qua re adductus ad ea quibus iuvenis studuerat incumbere coepit. Poeticam attigit vita sua carmine expressa (1672; e prelo anno 1681), sed iam paulo antea Historiam ecclesiasticam carmine elegiaco concinnatam exaraverat (e prelo 1688). Anno 1673, quia nihil aliud haberet quod faceret, Homeri Iliadem et Odysseam versibus Anglicis exprimere coepit. The Iliads and Odysses of Homer (1676) non ab omnibus laudatum est opus, quia anachronismis scatet et immodicum est in diminuendo spatio diis et feminis dato. Etiam hoc opere igitur sua vulnera exposuit.

In ultimo quem scripsit libro, cui nomen subfacetum Decameron Physiologicum: or, ten Dialogues of Natural Philosophy(1678) tribuit, philosophiam suam naturalem exposuit et usque elaboravit. Animo erga Cartesium benigniore de materia et motu disputavit nec praemissa Aristotelica omnino sprevit. Acumen philosophandi nequaquam viro nonaginta annorum defuit, sed anno 1679 morbo quodam vesicae implicatus paralysi affectus diem ultimum in domo Hardwickana obiit. Ita actum est de viro, qui sero venit nec umquam discessit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Napoli, Andrea, ed. 1990. Hobbes oggi. Milano: Franco Angeli.
  • Robinson, Dave, et Judy Groves. 2003. Introducing Political Philosophy. Icon Books. ISBN 1-84046-450-X.
  • Sorell, Tom, ed. 1996. The Cambridge Companion to Hobbes. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Tuck, Richard. 1989. Hobbes. Oxoniae: Oxford University Press.
  • Zarka, Yves-Charles, et Jean Bernhardt, eds. 1990. Thomas Hobbes. Philosophie première, théorie de la science et politique. Lutetiae: PUF.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]