Heroides
Heroides aut Epistulae heroidum est liber Ovidii viginti unum carmina continens, quae carmina sunt fictitiae epistulae heroidum mythologicarum. Quattuordecim prima carmina certe Ovidii opera sunt. Quintum decimum, epistulam Sapphonis Phaoni, veri similiter Ovidius non scripsit. Reliqua sunt paria (epistulae dicuntur duplices), et, si Ovidius auctor est, certe aliquanto postea haec carmina scripsit.[1] Omnia carmina distichis elegiacis scribuntur.
Epistulae sunt hae:
- Penelope Ulixi, qui bellum Troianum gerit
- Phyllis Demophoonti, Thesei filio
- Briseis Achilli, dum apud Agamemnonem moratur.
- Phaedra Hippolyto, privigno
- Oenone Paridi, qui eam reliquit et Helenam duxit
- Hypsipyle Iasoni, qui ex insula Lemno modo abit
- Dido Aeneae, qui e Carthagine modo abit
- Hermione Oresti, a Pyrrho capta
- Deianira Herculi, labores facienti
- Ariadne Theseo, qui ex insula Naxo modo abit
- Canace Macareo, fratri quem amat
- Medea Iasoni, qui novam feminam Creusam duxit
- Laodamia Protesilao, bello Troiano ineunte
- Hypermestra Lynceo, ea nocte ubi Hypermestra et sorores debent maritos interficere
Omnes hae epistulae materiam bene notam per libros antiquiores retractant : exempli gratia, epistula septima (Dido Aeneae) eandem fabulam narrat atque liber quartus Aeneidos.
Quia Ovidius in carmine quodam Amorum (Am. 2.18) harum epistularum meminit, scimus eas ante annum 14 a.C.n. scriptas esse, quo fere tempore Amores editi esse putantur.
Notae [recensere]
- ↑ Doctae doctique de epistulis XV ad XXI disputant; vide e.g. Knox p. 7 sqq.
Bibliographia [recensere]
- Bornecque, Henri, ed., et Marcel Prévost, tr. 1928 Ovide: Héroïdes. Lutetiae: Société d' édition Les Belles Lettres.
- Knox, Peter E., ed. 1995 Ovid Heroides: Select Epistles. Cantabrigiae.
Nexus externi [recensere]
| Vide Heroides apud Vicifontem. |