Cassiodorus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cassiodorus.

Cassiodorus, pleniore nomine suo Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus, Scolacii in Bruttio circa annum 485 natus, apud eandem urbem in monasterio Vivario circa annum 580 mortuus, magistratus senatorque Romanus fuit atque vir multis disciplinis eruditissimus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Complures ejus majores amplis reipublicæ muneribus jampridem perfuncti erant : proavus enim Valentiniano III principe milites Romanos duxit qui anno 450 obstiterunt ne Vandali in Siciliam et in Bruttium invaderent, avus autem in legatorum numero fuit qui ab eodem principe anno 452 ad Attilæ Hunnorum regis castra missi sunt, pater tandem regnante Odoacro comes sacrarum largitionum, Theodorico primum ab anno 495 corrector Lucaniæ et Bruttii, deinde ab anno 503 præfectus prætorio Italiæ fuit. Cognatione autem, ut ejus nomine patet, cum illustri Aurelia gente, singulariter cum Quinto Aurelio Memmio Symmacho Boethii socero conjunctus erat.

Inter ergo nobilissimos et litteratissimos educatus rempublicam anno 503 Ravennæ ut patris sui præfecti facti consiliarius capessivit, deinde ab anno 506 usque ad annum 511 quæstor sacri palatii, anno 514 consul ordinarius, tandem anno 523 Boethio remoto et in carcerem conjecto magister officiorum factus est. Aliquot autem mensibus post Theodoricum regem a. d. III Kal. Sept. anni 526 mortuum in patriam revertisse videtur, corrector fortasse Lucaniæ et Bruttii ut pater fuerat factus. Ravennam vero anno 533 rediit ut præfectura prætorio Italiæ fungeretur, eamque per turbidissimas res usque ad annum 538 retinuit. Qua deposita patricii dignitatem accepit perque idem tempus se ad res divinas vertere constituit. Ravenna vero æstate anni 540 a Belisario Byzantino duce capta ab Italia Constantinopolim usque ad belli finem ut multi alii nobiles coactus est. Circa tandem annum 555 in patriam reversus in fundo suo apud Scolacium sito monasterium Vivarium condidit cui per reliquam ætatem præfuit ubique cum sodalibus litteris et sacris et profanis ample et penitus studuit. Annos tandem ad nonaginta quinque natus interiit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Bibliography[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Flavius Magnus Aurelius Cassiodorus Senator apud Vicifontem.


Antecessores:
Flavius Probus et Flavius Taurus Clementinus Armonius Clementinus
Consul
514
sine collega
Successores:
Flavius Florentius et Flavius Procopius Anthemius


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!