Epistulae morales ad Lucilium

E Vicipaedia
Epistolae ad Lucilium, 1494

Epistulae morales ad Lucilium, in viginti libros divisae, sunt ultima opera Senecae. Has litteras ab anno 62 composuit, quod patet ex plurimis eiusmodi: "Secessi non tantum ab hominibus sed a rebus" (Epist. 8.2). Quae putantur indicare tempus recessionis Senecae a foro et aula regia. Eidem Lucilio sunt dedicatae, cui et libri De Providentia et Quaestiones Naturales. Moralia secundum Stoicam doctrinam tractantur, sed eo modo, ut lectorem magis adhortentur ad digendam vitam bonam quam instruant, quid sit. Saepe, quidquid in vita Senecae aut Lucilii accidit, sive mors amici, sive tumultus ludorum, in capite epistulae proponitur et occasionem philosophandi praebet. Hoc modo, Epistulae morales in sermonem doctrinalem paene numquam incidunt, sed brevitate et perspicuitate excellunt.

Fragmenta epistularum, quae in libro Auli Gellii conservata sunt, probant nobis non omnes epistulas exstare.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]