Phaedrus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Phaedrus (-i, m.; nonnullis Phaeder), plenius Gaius Iulius Phaedrus[1] (natus in Thracia circa annum 20 a.C.n.; mortuus circa annum 50), fuit Octaviani Augusti libertus, qui multas fabulas scripsit.

Index

[recensere] Vita

Natus est in regione Thracia quam eo tempore, teste Strabone,[2] Macedones subiunxerunt. Ipse Phaedrus testatur:

Ego, quem Pierio mater enixa est iugo,
in quo tonanti sancta Mnemosyne Iovi,
Fecunda novies, artium peperit chorum.[3]

Nunc autem apud Pausaniam[4] Pieria mons esse Thraciae invenitur; qua de causa Thrax fuisse veri similis est. Ibi natus, postquam proelio et Bessos et Thraces C. Octavianus fuderit, in servis spoliorum forsan numeraretur Phaedrus, unde Romam reductus est et litteris Latinis eruditus est[5][6]. De prima aetate plura certo pede dici non possunt, namque desunt fontes, veruntamen exstant multa ex suis operibus unde colligi quaedam alia possumus. Benigne fuisse postea exceptum apud Augustum, cuius fuit libertus plane variis ex locis constat. Cum Augustus periret, in odium Tiberii et maxime Seiani adductus est, cuius calamitatis causa non nisi sua ipsius opera fuerunt quibus iras illorum potentissimorum virorum excitaret. Post autem Tiberii secessum ad insulas Capreas, ubi magis magisque languerat, ingenium forsan prout exsul iit. Ipse Seianus se laesisse creditur ob fabulam Phaedri de ranis conversam ex fabulis Aesopi in qua Tiberium hydrus significat. Vixit usque ad senectutem ut ex multis locis eius operum videre licet, sed minime vero ad Vespasiani Domitianive tempora.

[recensere] Opera

Qua re Phaedrus sese litteris dederat fortasse sit laudis gloriaeque[7] cuius rei certus[8] eo tempore erat simul atque censurae morum saeculi[9] causa. Quinque fabularum libros conscripsit, quorum duos in Capreis insulis sub Tiberio ediderat. Tertium scripsit honori et meriti Eutychi cuiusdam, qui si idem ac qui esset in aula Caligulae est, iste sine dubio ad imperatoris Caligulae tempus referendus est. Duos reliquos ad Particulonem et Philetum sub Claudio composuit, qui Claudii erant liberti.

[recensere] Notae

  1. Warning icon.svg Fons nominis Latini desideratus (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Strabo, Geographica 10, p. 722 edit. Amstelodami, 1707.
  3. Prol., lib. III, vv. 17–19.
  4. Pausanias, Descriptio Graeciae 9.29
  5. Epil. Lib. III. vv. 33 et ss.
  6. Lib. IV. XXV 33–34.
  7. "Ergo, inquit, hic abesto, livor, ne frustra gemas, / quoniam mihi sollemnis debetur gloria." Prol. Lib. III vv. 60–61.
  8. "Particulo, chartis nomen victurum meis, / Latinis dum manebit pretium litteris." Epil. lib. IV, vv. 5–6.
  9. "Nec aliud quidquam per fabellas quaeritur, / quam corrigatur error ut mortalium." Prol., lib. II, vv. 2–3.

[recensere] Nexus externi

Wikisource-logo.svg Vicifons opus nominatum Phaedri Augusti liberti fabulae Aesopiae habet.

[recensere] Bibliographia

Instrumenta personalia
Spatia nominalia
Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis