Cyprianus Carthaginiensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Cyprianus

Sanctus Cyprianus alias Thascius Caecilius Cyprianus (ca. 200258), fuit episcopus Carthaginiensis, doctor Ecclesiae et apologeta necnon martyr.

Vita et passio[recensere | fontem recensere]

Natus est in Africa die ignoto ca. annum 200. Primum fuit rhetor Carthagine. Iam matura aetate conversus est ad Christum; presbyter ordinatus est, dein episcopus Carthaginiensis (248 vel 249).

Tempore persecutionum, primum damnatus est exsilio (mense Augusto 257), postea, die 14 Septembris 258, securi feritus.

Haec leguntur in Martyrologio Romano (14 Septembris 2001): "Carthagine, passio sancti Cypriani, episcopi, sanctitate et doctrina clarissimi, qui funestissimis temporibus Ecclesiam optime rexit, confessores fidei in aerumnis firmauit et, Valeriano et Gallieno principibus, post durum exsilium, coram frequentissimo populo a proconsule gladio animaduerti iussus martyrium consummauit. eius memoria perendie celebratur."

De vita eius a diacono Pontio scriptum est, sub titulo Vita Cypriani. Eius passionis acta proconsularia authentica servata sunt. (Textus)

Opera[recensere | fontem recensere]

Sanctus Cyprianus multos tractatus scripsit et litteras, ad Christianismum defendendum et ad fidem Christifidelium tuendam. Usque ad tempus Sancti Augustini, praecipuus erat scriptor ecclesiasticus Latinus. Eius opera multi legerunt.

Prudentius poeta stylum eius celebravit in poemate 13 operis cui nomen est Peristephanon liber:

Punica terra tulit quo splendeat omne quidquid usquam est,
inde domo Cyprianum, sed decus orbis et magistrum.
Est proprius patriae martyr, sed amore et ore noster;
incubat in Libya sanguis, sed ubique lingua pollet,
sola superstes agit de corpore, sola obire nescit,
dum genus esse hominum Christus sinet et vigere mundum.
Dum liber ullus erit, dum scrinia sacra litterarum,
te leget omnis amans Christum, tua, Cypriane, discet.
Spiritus ille Dei, qui fluxerat auctor in prophetas,
fontibus eloquii te caelitus actus irrigavit.

Sanctus Hieronymus de eo scripsit in opere De viris illustribus, 67: Huius ingenii superfluum est indicem texere, cum sole clariora sint eius opera.

Cultus[recensere | fontem recensere]

Corpus Sancti Cypriani sepultum est Carthagine, in coemeterio Macrobii Candidiani, apud viam Mappalensium, ubi cultus eius incepit die 14 Septembris 258. Pace ecclesiae reddita, ibi exstructa est basilica. "Mensa Cypriani" erecta est in agro Sextii, ubi passus erat.

Festum sancti Cypriani apparet in omnibus calendariis liturgicis antiquissimis. Sanctus Cyprianus memoratur in canone Romano sanctae Missae.

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Cyprianum spectant.