Latinitas nondum censa

Liutprandus Cremonensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Liutprandus

Imperator Constantinus Porphyrogenitus a Christo coronatus


Liutprandus Cremonensis (natus circa 920; mortuus 972) fuit episcopus Cremonensis, legatus Sancti Romani Imperii, rerum gestarum scriptor.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pater Liutprandi (nomine incognito) ab Hugone Arelatensi huius temporis rege Italiae missus est ad Constantinopolim anno 927 ut legationem ad imperatorem Romanum I conduceret; in Italiam autem reditus subito aegrotans monasterium petivit ibique mortuus est.[1] Filius eius Liutprandus ab anno 931 puer regius Hugoni servavit in aula regia Papiae, ibidemque postea clericus fuit in ecclesia cathedrali. Hugone mortuo anno 947 Liutprandus in ministerio Berengarii II, marchionis Eporediae, a secretis fuit, denique cancellarius, anno 949 etiam legatus in aulam Byzantinam imperatoris Constantini Porphyrogeniti, sed frustra et ingrate; e quo titulum operis sui historici dedit Antapodosin sive retributionem.

Imperator Otto I homagium Berengarii II accipiens

In occidente reditus, amicitia Berengarii amissa, in ministerio Ottonis intravit, futuri imperatoris sancti, qui rex Italiae factus est anno 950, Berengarii homagium accepit anno 952, Liutprandum anno 962 ut episcopum Cremonensem instituit et proximo anno ad Ioannem XII papam misit. Eum episcopi eodem anno deposuerunt, inter quos Liutprandus ipse, qui narrationem conscripsit conclavis.

Anno 968 Constantinopolim profectus est ut apud imperatorem Nicephorum Phocam ageret de urbibus Benevento Capuaque antehac Constantinopoli tributis, necnon de matrimonio Ottonis, filii imperatoris sancti, principissaeque Byzantinae Theophanus, sed sine eventu. Anno 971 hoc matrimonium conclusum est; an eodem anno Liutprandus Constantinopolim rursus petivit ut principissam in occidente duxeret, nescimus. Novo episcopo Cremonensi anno 973 electo, Liutprandum anno 972 mortuum satis liquet.

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Liutprandus, Antapodosis 3.22-24.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Die Werke Liudprands von Cremona ed. Joseph Becker. Hanoveriae: Hahn, 1915. 3a ed. Textus apud archive.org (Latine, Theodisce)
  • The Works of Liudprand of Cremona tr. F. A. Wright. Londinii: Routledge, 1930. (Anglice)
    • Liudprand of Cremona, The Embassy to Constantinople and Other Writings tr. F. A. Wright cum praefatione J. J. Norwich. Londinii: Dent, 1993. (Anglice)
  • Liudprand of Cremona, Relatio de Legatione Constantinopolitana ed. & tr. Brian Scott. Bristolii: Bristol Classical Press, 1993. (Latine, Anglice)
  • Liutprand de Crémone, Ambassades à Byzance tr. Joël Schnapp. Lutetiae: Anacharsis, 2005. ISBN 2-914777-17-5. (Francice)

Commentationes[recensere | fontem recensere]

  • "Liutprand von Cremona" in Lexikon für Theologie und Kirche 2a ed. vol. 6 (Freiburg 1961) pp. 1105-1106.
  • Girolamo Arnaldi, "Liudprando e la storiografia contemporanea nell'Italia centro-settentrionale" in La Storiografia Altomedievale vol. 17 (Spoleti 1970) pp. 497-519.
  • Wolfgang Huschner, "Transalpine Kommunikation im Mittelalter. Diplomatische, kulturelle und politische Wechselwirkungen zwischen Italien und dem nordalpinen Reich (9.-11. Jahrhundert)" in Monumenta Germaniae Historica: Schriften vol. 52 ii (Hanoveriae 2003) pp. 510-623.
  • Ernst Karpf, "Liutprand von Cremona" in Lexikon des Mittelalters vol. 5 (Monaci) pp. 2041-2042.
  • Johannes Koder, Thomas Weber, Liutprand von Cremona in Konstantinopel: Untersuchungen zum griechischen Sprachschatz und zu realienkundlichen Aussagen in seinen Werken. Vindobonae 1980 (Byzantina Vindobonensia 13).
  • Martin Lintzel, Studien über Liudprand von Cremona. Berolini 1933.
  • Michael Rentschler, Liutprand von Cremona. Frankfurt am Main, 1981.
  • Jon N. Sutherland, Liutprand of Cremona, bishop, diplomat, historian. Spoleti: Centro Italiano di Studi sull'Alta Medioevo, 1988.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!