Latinitas bona

Marcus Terentius Varro

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

M. Terentius Varro, scriptor, vir equestris ordinis 116 a.C.n. Reate in Sabinis natus, Romae anno 27 mortuus, Pompeium usque ad cladem apud Pharsalum acceptam secutus est. Tam eruditus erat, ut Caesar Pompeio victo, cum eum cuperet praestantibus officiis conciliare, primae publicae bibliothecae praeficeret. Caesare invicem interfecto, Antonii proscriptionibus superfuit. Studuit deínde usque ad ultimum vitae diem.

Varronis opera[recensere | fontem recensere]

Magister Terentii Varronis Lucius Aelius Stilo Praeconinus fuit. Postquam philosophiae Athenis apud Antiochum Ascalonium studuerat, adversus Sertorium in Hispania anno 76 pugnavit, et Pompeio imperatore piratas ut tribunus repressit.

Per totam vitam scripsit, et 74 opera vel 620 libros in lucem edidit, qui agriculturam, grammaticam, dialecticam, Romanas annales, chorographiam, ius civile, rhetoricam, philosophiam, geometriam, arithmeticam, musicam, astronomiam, educationem, philologiam, artem dramaticam, artem poeticam, artem oratoriam tractant. Composuit porro epistulas et saturas Menippeas.

Grammatica[recensere | fontem recensere]

Libri de grammatica quos cognovimus sunt:

  • De antiquitate litterarum libri duo, opus L. Accio poetae tragico dedicatum, quod antiquissimum opus a Varrone factum putatur.
  • De lingua Latina libri 25, opus ab anno 47 ad 45 scriptum, de quo libri V-X solum restant.
  • De origine linguae Latinae libri tres Pompeio dedicati.
  • Peri characteron graeco titulo, de verborum compositione tractans, et plus quam tribus libris componebatur.
  • Quaestionum Plautinarum libri quinque de raris verbis apud Plautum tractantes
  • De similitudine verborum libri tres, de verborum flexionibus quae extra regula valent
  • De utilitate sermonis similem doctrinam quam De similitudine verborum tractabat, et plus quam quatuor libris componebatur
  • De sermone Latino, de metrica et orthographia tractabat et plus quam quinque libris componebatur.

Alia opera[recensere | fontem recensere]

  • Disciplinarum libri novem liberales artes docebant.
  • De re rustica libri tres integri supersunt.
  • Saturae Menippeae fuerunt imitationes saturarum cynici Menippi Gadarei
  • Logistorici
  • Antiquitatum rerum humanarum et divinarum libri quadraginta unus fuerunt fons maximus informationis posteritati

Varronis persona[recensere | fontem recensere]

Terentius Varro tam antiquitates quam annales rerum gestarum quaesivit et coluit. Priscis verbis in operis aliquando utitur et, ut ait Seneca, "duodecim tabulas" loquitur.[1] Negotiis tamen temporis sui intererat; novissimos libros legebat et descriptiones terrarum nuper inventarum cognoscebat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Duodecim tabulas loquuntur": Seneca, Epistulae ad Lucilium 114.13 (sed non de Varrone scripsit)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Veteriora
Noviora
  • Arkenberg, Jerome S. 1993. Licinii Murenae, Terentii Varrones, and Varrones Murenae: I. A Prosopographical Study of Three Roman Families. Historia 42:326–351. (Vide pp. 335–336.)
  • Raymond Astbury, "Varro and Pompey" in Classical Quarterly vol. 17 (1967) pp. 403-407 JSTOR
  • Lehmann, Aude. 2002. Varron critique littéraire. Bruxellis.
  • Lehmann, Yves. 1997. Varron théologien et philosophe romain. Bruxellis.
  • Charles S. Rayment, "Varro versutus" in Classical Journal vol. 40 (1945) pp. 349-357 JSTOR
  • Zucchelli, B. 1980. Varro logistoricus: studio letterario e prosopografico. Parma.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]