Ambrosius Theodosius Macrobius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Macrobius opus Eustachio filio dat. Imago e copia Somnium Scipionis anni 1100

Ambrosius Theodosius Macrobius saeculo quarto exeunte quinto ineunte Romae vixit. Unus ex principibus civitatis litterarum studio clarus factus est. Scripsit enim Saturnaliorum libros, quorum maxima pars adhuc exstat de Vergilii poetae laudibus, necnon de iocis aut moribus veterum. Multa etiam de Calendario Romano inibi ac de cultu deorum meminit necnon de cibo potuque aut salubri aut noxio. Materiam huius operis ex Varrone, Aulo Gellio, Plutarcho praecipue sumpsit, sed convivialem sermonem induxit, cui praestantes homines Avienus, Praetextatus, Servius grammaticus, aliique multi interfuerunt. Exstant etiam Commentarii in Somnium Scipionis e Ciceronis de Republica excerptum et a Macrobio nobis ab iniuria temporum vindicatum.

Scriptis suis Macrobius religionem majorum servare frustra conatus est eo tempore quo imperatores Romani iamdudum Christiani facti essent. Itaque in praeteritis versatur rebus, non in praesentibus. De Christianis autem numquam aperte loquitur sed, ut imperator Iulianus Apostata aliquot ante annis, ostendere vult antiquos deos sub diversis appellationibus unum fuisse numen et priscam religionem homines ad excelsa honestaque perducere posse et Aeneidem Vergilii ad pueros instituendos potiorem esse Biblia Sacra Christianorum.

Opera[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]