Carmina Burana

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Carmina Burana (Orff)

Fortunae rota in codice Burano picta carmenque Gualteri de Castellione "Fas et nefas ambulant passu fere pari" (19) exscriptum

Carmina Burana est congeries poematum et cantiuncularum medii aevi, anno circiter 1230 manu scripta in codice olim apud monasterium Buranum servato, hodie in Bibliotheca Civica Bavariensi. Pars maxima eorum carminum Latine, pauci in linguis Theodisca aut Francogallica mediaevalibus, aliqui macaronice compositi sunt. Multi sine nomine auctoris rescribuntur; sed hic codex fons est praecipuus operum Archipoetae, Gualteri de Castellione et Petri Blesensis.

Carolus Orff anno 1936 composuit cantatam iuxta textum Carminum Buranorum selectorum, quae sub eodem titulo praeclarus factus est.

[recensere] Ordo carminum

Carmina sunt in partes sex ordinata:

  • Carmina ecclesiastica
  • Carmina moralia et satirica (ut exempli gratia Evangelium secundum marcas argenti)
  • Carmina amatoria
  • Carmina potoria (quoque includentia parodias)
  • Ludi (ludi religiosi)
  • Supplementum (versiones aliquorum carminum differentes)

[recensere] Exempla

Veris dulcis in tempore
florenti stat sub arbore
Iuliana cum sorore.
Dulcis amore!
Refl. Qui te caret hoc tempore, fit vilior. . . . [Carmina Burana 85]

Veris adest elegans acies,
clara nitet sine nube dies,
nocte micant Pliadum facies;
grata datur modo temeries,
temporis optima mollities. [Carmina Burana 135]

[recensere] Nexus externi

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Carmina Burana spectant.

Instrumenta personalia
Spatia nominalia
Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis