Metamorphoses (Ovidius)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Metamorphoses

Prima pagina editionis huius carmen, anno 1556 editae, e collectione Hayden White
Initium carminis, ab Arthuro Golding anglice versi, e libro anno 1567 edito.
Initium quarti libri, cum imagine Pyrami et Thisbes, ex editione anglice versa et impressa a Caxton anno 1480.

Metamorphoses (hoc est, mutationes formarum) est carmen epicum a P. Ovidio Nasone scriptum, quindecum librorum. Carmen fabulas de omnibus qui formam mutavit continet, sicut Niobe in petram mutata, Narcissus in florem mutatus, vel Daphne in arborem.

Argumentum et genus carminis[recensere | fontem recensere]

Ovidius Metamorphoseon Libros appellavit ipse 'carmen perpetuum.' Etenim sic incipit liber primus:

In nova fert animus mutatas dicere formas
corpora. Di, coeptis (nam vos mutastis et illa)
adspirate meis primaque ab origine mundi
ad mea perpetuum deducite tempora carmen.

Libris his erant ostendendi universus mundus orbisque terrarum, omniaque quaecumque in iis sunt. Et si hic non est fortasse finis primus librorum, bene ostendit quid in iis narretur. Proprium librorum horum est omnes narrationes concludi mutatione alicuius rei in aliquid alium. Namque inde venit nomen Metamorphoses, quod libris est. Prima fabula hic narrata est fabula creationis mundi e chao. Deinde sunt fabulae deorum; postea, fabulae heroum; et in ultimis libris sunt fabulae Romanorum. Metamorphosis ultima est Iulii Caesaris in cometam.

Verba carmen perpetuum significant hoc carmen epicum esse, quamquam neque solum unum heroum habet nec unam fabulam narrat.

Clari sunt versus ultimi:

Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis
nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.
Cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius
ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi
parte tamen meliore mei super alta perennis
astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum.
Quaque patet domitis Romana potentia terris,
ore legar populi, perque omnia saecula fama,
siquid habent veri vatum praesagia, vivam.

De tempore compositionis[recensere | fontem recensere]

Nescimus quo tempore Ovidius Metamorphoses componere incohaverit. At ipse poeta auctor est anno 8 p.c., cum ab Augusto exsilio damnatus est et Tomos proficisci coactus est, opus nondum ex omni parte absolutum fuisse ac "ultimam limam" etiamtum defuisse. Itaque Ovidius dolore confectus hos libros se cremasse refert. Plura tamen iam exemplaria Romae erant : ita Metamorphoses nobis servatae sunt. Postea vero litteris suis, cum ceteris amicis tum bibliothecario Hygino, huius operis editionem commendavit e quo sibi gloriam aeternam sperabat.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Ovidius libro primo Tristium VII,13-40, libro secundo versibus 63-66 ac 555-562 et libro tertio XIV,19-24.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Metamorphoses (Ovidius) apud Vicifontem.
Wiktionary-ico-de.png Vide metamorphoseon libri in Victionario.


Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!
Catullus Haec pagina est stipula de poësi. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg