Iordanes
E Vicipaedia
Mare Mediterraneum aetate Iordanis: Imperium Romanum Orientale terrae fucsiae pictae. Occupationes Iustiniani terrae virides pictae
Iordanes, etiam Iornandes, Iordanis, Iordanis (natus die ignoto; mortuus post annum 552), fuit doctus ac saeculi VI rerum gestarum scriptor.
Pauca de Iordanis vita sciuntur nec certum est utrum Gothus esset iuxta gentem an Romanus, quamvis ipse dicit (in capitulo 50mo Geticae[1]) avum suum, Pariam nomine, notarium fuisse principis Gothici Candacis, et seipsum notarium sororis filii Candacis, cuiusdam Gunthigis Bazae, fuisse, magistri militum in Thracia. Eo tempore gens Gothorum ad confoederationem tribuum Germanicarum pertinebat quae in ripa meriodionali Danubii amnis habitantes in ditione erant Imperatoris Romani Orientalis Iustiniani.
Index |
Opera [recensere]
Proelium apud campos Catalaunicos de quo scripsit Iordanes
- De origine actibusque Getarum. Hoc volumen historicis est grave quia eum Iordanes Latine circa annum 551 scripsit, post quam historiam Gothorum Cassiodori, librum qui nobis non servatur, legerat.
- De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum.[2] Hoc in libro de Proelio apud campos Catalaunicos gesto narrat.
- Conversio operis
- Heine, Alexander, ed. 1884. Jordanis Gotengeschichte nebst Auszügen aus seiner Römischen Geschichte. Übersetzt von Wilhelm Martens. Lipsiae: Dunker (postea Lipsiae 1913 aut Phaidon, Assindiae—Stuttgarti anno 1985/1986. ISBN 3-88851-076-7. (Germanice)
Notae [recensere]
- ↑ "Scyri vero et Sadagarii et certi Alanorum cum duce suo nomine Candac Scythiam minorem inferioremque Moesiam acceperunt. 266 Cuius Candacis Alanoviiamuthis patris mei genitor Paria, id est meus avus, notarius; quousque Candac ipse viveret, fuit, eiusque germanae filio Gunthicis, qui et Baza dicebatur, mag. mil., filio Andages fili Andele de prosapia Amalorum descendente, ego item quamvis agrammatus Iordanes ante conversionem meam notarius fui."
- ↑ De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum.
Bibliographia [recensere]
- Christensen, Arne Soby. 2002. Cassiodorus, Jordanes and the History of the Goths: Studies in a Migration Myth. Hafniae: Museum Tusculanum Press. ISBN 87-7289-710-4.
- Croke, Brian. 2005. "Jordanes and the Immediate Past." Historia 54: 473 seqq.
Nexus externi [recensere]
- De origine actibusque Getarum et De summa temporum vel origine actibusque gentis Romanorum in Monumenta Germaniae Historica Theodori Mommsen
- De origine actibusque Getarum opus Anglice conversum
- Quid Iordanes sibi animo proposuit? "The aims of Jordanes." Historia 31 (1982): 223–240.
- The Latin library
| Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |