Petrus Lombardus

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Petrus Lombardus
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Lombardus: imago
Petrus Lombardus: imago
Nativitas: 1100s; Novaria
Obitus: 1160; Lutetia
Patria: Francia Borboniensis
Petri Lombardi Quatuor Libri Sententiarum.

Petrus Lombardus (circa annum 1095-1100 natus in Lumellogno apud Novariam, die 21 Iulii aut 22 Iulii 1160 obiit), episcopus Parisiensis (die 29 Iulii 1159 consecratus), theologus praeclarus fuit, qui Magister Sententiarum propter opus suum appellatur. Nam Sententias in IV libros distinctas, quae in scholis diu regnaverunt, composuit. Secundum Dantem Alagherium in quarta sphaera caelesti cum aliis doctoribus ecclesiae beata fruitur visione Dei.

Successor in episcopatu fuit Mauritius de Soliaco.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Sententiae in IV libros distinctae (prima recensio: 1155-1157, secunda recensio: 1157-1158)
  • Commentarius in Psalmos (ante 1138)
  • Collectanea in Epistolas Pauli (prima recensio: 1139-1141, secunda recensio: 1155-1158)
  • Sermones

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Peter Lombard in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  • "Ecclesia Parisiensis: Petrus I" in Gallia Christiana. 3a ed. (Lutetiae, 1715-1865) vol. 7 col. 68-70
  • Marcia L. Colish, Peter Lombard. Lugduni Batavorum, 1994
  • Ludwig Hödl, "LOMBARDUS, Petrus" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 5 (Herzberg, 1993. ISBN 3-88309-043-3) , columnae 197–202 (Theodisce)
  • Philipp Rosemann, Peter Lombard. Novi Eboraci, 2003

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  Treccani • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Internet Encyclopedia of Philosophy • Dizionario biografico degli Italiani • Deutsche Biographie • Store norske leksikon

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!