Matthias Casimirus Sarbievius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Matthias Casimirus Sarbievius
Maciej Kazimierz Sarbiewski
Matthias Casimirus Sarbievius
Recentior effigies
Natus 24 Februarii 1595
Sarbievi
Obiit 2 Aprilis 1640
Varsoviae
Contemporaria imago Matthiae Casimiri Sarbievii
Poeta Laureatus

Matthias Casimirus Sarbievius, Polonice Maciej Kazimierz Sarbiewski, Horatius Christianus, Horatius Sarmaticus, natus die 24 Februarii anno 1595, mortuus die 2 Aprilis anno 1640, ultimus clarissimus poëta Latinus fuit.

Ex pauca familia nobili insigni Prawdzic, in Mazovia habitata, ortus est. Ad Secietatem Iesu applicavit. Ab anno 1622 in Roma studuit. Ibi famam viri prudentis et ingeniosi peperit et poëta laureatus a papa Urbano VIII factus est. Sarbievius primus in Europa praeclarus poëta Polonicus fuit.

Anno 1625 Poloniam rediit. Hic professor Academiae Vilnensis atque predicator regis Vladislai IV nominatus est. Maximum opus eius Lyricorum libri IV, epodon liber unus alterque epigrammatum (1634) est. Id Deum cum sanctis (maxime Maria), vita humana (quoque ipsius auctoris) et bella (praesertim cum Turcis) cantat.

Sarbievius etiam nonnulla nota opera theoretica de poësi scripsit. Ea sunt:

  • De perfecta poësi sive Vergilius et Homerus
  • De acuto et arguto
  • Characteres lyrici
  • De virtutibus et vitiis carminis elegiaci

In numero operum eius etiam habentur:

  • Dii gentium
  • Descriptio gentium

Nexus externus[recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Matthias Casimirus Sarbievius spectant.
Wiktionary-ico-de.png Vide Matthias Casimirus Sarbievius in Victionario.