Marcus Manilius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Marcus Manilius e Capitoline caedit: Opus tectorium Palati Publici, Senae Iuliae, quod Domenicus Beccafumi pinxit.

Marcus Manilius poeta quis fuerit parum constat, ut qui nihil praeter carmen illud de astronomia scriptum reliquerit: in quo pauca auctoris vestigia invenias. Quodsi nemo veterum eius videtur mentionem fecisse, id propterea fieri potuisse docemur, quod Manilius invidiae metu, qua semel atque iterum mathematici opprimerentur, opera sua in lucem non edidisset. Augustus anno 12 a.C.n. adhuc plus quam duo milia librorum de divinatione scriptorum colligi comburique iussit. Quae cum ita sint, nomen ipsum, quo utimur, poetae, quod duo tantum codices exhibent, incertum est. Quod autem omnium huius aevi doctiorum consensu Marcus Manilius appellatur, ad Plinium referimus, qui in historia naturali Manilium quendam Antiochum saeculo primo servum Antiochia Romam advectum esse videri et astrologiae in urbe auctorem fuisse dixit. Itaque astronomicorum scriptor illius aut filius aut nepos forsitan fuerit, cuius utique versus ingenium vere Romanum redolent.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]