Aulus Gellius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aulus Gellius, natus fortasse in Africa circa annum 130 p.C.n., mortuus post annum 180, fuit scriptor grammaticusque Romanus.

Opus Noctes Atticae ante annum 170 scriptum est, in quo auctor, observationes de linguis, carminibus, orationibus, philosophis, historia, legibus factas Athenis aliqua hieme praebet. Dissimilis operis Plinii Maioris, haec sicut parva encyclopedia ordine rerum caret. Dissimilis operis Athenaei nullus dialogus in Atticis Noctibus invenitur.

Romae enim in adulescentia clarissimos magistros, exempli causa Favorinum Arelatensem et M. Cornelium Frontonem, audivit.

Hic grammaticus per crebras placidasque noctes multos libros legere solebat, et ergo e multis aliorum scriptis composuit viginti libros qui Noctes Atticae appellantur. Hoc ad delectationem aptum opus dat infinita numero dicta ab magnis philosophorum antiquorum et aliorum virorum atque acta.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]