Marcus Pacuvius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Marcus Pacuvius (Brundisii natus die 29 Aprilis 220 a.C.n.; Tarenti mortuus die 7 Februarii 130 a.C.n.) fuit Latinus poeta et tragoediarum scriptor, nepos Quinti Ennii.

De vita[recensere | fontem recensere]

Filius cuiusdam Quinti Ennii sororis, Pacuvius natus familia Osca est Brundisii, urbis assiduorum cum Graecis civitatibus commerciorum. In Romam pervenit circiter anno 204 a.C.n. ibique amicitiam cum G. Laelio Sapiente iunxit diuturnam; post mortem avunculi Q. Ennii, factus est maximus tragicus poeta.

Anno 140 a.C.n., octoginta annos natus pepigit Pacuvius tragoediam atque in certamen venit in ipsis ludiis cum Lucio Accio; gravi morbo affectus, in Tarentum se Pacuvius recepit anno 135 a.C.n. et illic obiit post annos quinque. Secundum Aulum Gellium ipse poeta epitaphium in sepulcrum suum scripsit, quod incisum in lapide est:

ADULESCENS, TAMETSI PROPERAS, HOC TE SAXUM ROGAT
UT SESE ASPICIAS, DEINDE QUOD SCRIPTUM EST LEGAS:
HIC SUNT POETAE PACUVI[I] MARCI SITA
OSSA. HOC VOLEBAM NESCIUS NE ESSES. VALE.

De operibus et modo scribendi[recensere | fontem recensere]

Nobis pervenerunt duodecim inscriptiones fabularum cothurnatarum, id est tragoediarum quarum argumenta situsque similes sunt Graecis illis[1], uniusque fabulae praetextae. In toto servati usque ad hodierna tempora sunt fere 400 versus.

Litterarum ordine index Pacuvii tragoediarum:

Maxime Pacuvius imitatus antiquos Graecos tragicos (Aeschylum, Euripidem Sophoclemque) est, neque minus ipsum Q. Ennium: nam (ex more Latinorum summatim scriptorum) violentia et cupiditates et animi affectiones pro Graecis tragoediis vehementer amplificantur, additis horribilibus singulis nec numquam musica ad fletum movendum apta in operibus.

Tamen modus scribendi accuratissimus atque figuris copiosus litteralibus est, uti translationibus et consonantiis; in exemplum:

Mater, te appello; tu quae curam somno suspensam levas
neque te mei miseret, surge et sepĕli natum
[...]
neu reliquias semesas sireis denudatis ossibus
per terram sanie delibutas foede divexarier.
(Iliona, vv. 227-231)

Verba praetera nova finxit Graeca composita verba aemulantia sed nimis mira et artificiosa interdumque ridicula. E.g. his verbis delphini vocantur:

Nerei repandirostrum incurvicervīcum pecus
(Teucer, v. 366)

De iudiciis[recensere | fontem recensere]

Spectatores Romani magni opera fecerunt Pacuvii etiam post eius mortem; ipse M. Tullius Cicero hoc modo scripsit primo saeculo a.C.n.:

In re enim quid optimum sit quaeritur, in homine dicitur quod est. Itaque licet dicere et Ennium summum epicum poetam, si cui ita videtur, et Pacuvium tragicum et Caecilium fortasse comicum.
(De optimo genere oratorum I, 2)

Attamen iudicia quoque mala sunt: nam G. Lucilius, poeta saturarum, Pacuvium ob sententiosum scribendi modum et morosum irridebat;[2] Quintilianus eum reprehendit ob novorum verborum inventionem[3], linguae Graecae aptiorem magis quam Latinae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nam cothurni sunt quocquam crepidarum genus Graecarum; contra toga praetexta est vestis unice Romana.
  2. G. Lucilius, Saturae vv. 587-589.
  3. Quintilianus, Institutio oratoria I, 67.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • G. Garbarino, Opera — Letteratura - Testi - Cultura latina, vol. 1a (2003)
  • G. D'Anna, M. Pacuvii Fragmenta, Romae (1967)
  • P. Magno, Marco Pacuvio, Mediolani (1977)