Thomas de Celano

E Vicipaedia
Wikidata Thomas de Celano
Res apud Vicidata repertae:
Thomas de Celano: imago
Thomas de Celano: imago
Nativitas: 1190; Coelanum
Obitus: 1260; Val de' Varri

Memoria

Beatus (feriae die 4 Octobris)

Thomas de Celano sive Thomas Celanensis[1] (Italice: Tommaso da Celano; natus circa annum 1190 Coelani in Aprutio; mortuus anno 1260 Taliacotii) fuit Franciscanus et historicus.

Thomas circa annum 1190 Coelani in Aprutio natus est. De iuventute nihil notum est. Anno 1215 Thomas Franciscum Assisiensem e Hispania reversum secutus in ordinem ingressus est. Num Thomas tum iam sacerdos fuerit, non liquet.

Circa annum 1220 Caesario Spirensi duce in ordine per Germaniam diffundenda adiuvit. Anno 1223 Custos domuum Franciscalium Moguntiaci, Wormatiae, Coloniae Agrippinae et Spirae constitutus et Vicarius nominatus est.

Die 16 Iulii 1228 Francisci Assisiensis canonizationi, de cuius singulis rebus scripsit, interfuit. Illo tempore a papa Gregoiro IX, ut Vitam primam S. Francici conscriberet, iussus est. Hoc opus totam Francisci vitam continet, ad rerum gestarum narrationem interpretationibus theologicis additis.

Anno 1244 a capitulo ordinis generali Genuae iussus est, ut supplementum ad vitam Francisci scriberet (Vita secunda S. Francisci). Vita secunda annis 1246/1247 perfecta easdem quidem res gestas ac prima vita continet, tamen iudicio temporis abscessi descriptas, aliis fontibus (sicut Legenda trium sociorum) narrationibusque fratrum additis.

Inter annos 1247-1257 Thomas denique tertium librum Tractatus de miraculis S. Francisci intitulatum scripsit, quo de miraculis Sancti Francisci ordinatim rettulit.

Post Sanctae Clarae canonizantionem anno 1255 habitam etiam de vita eius scripsit (Legenda S. Clarae Virginis).

Si Thomas de Celano hymnos Sanctitatis nova signa et Fregit victor panxerit, disputatur. Etiam Sequentia Dies irae ei attribui solet, cum autem Codex textum sequentiae continens e saeculo duodecimo oriundus exstet, haec attributio in dubium vocanda est.

Ultimos vitae annos Thomas de Celano Capellanus Clarissarum monasterii S. Giovanni di Val dei Varri Taliacotii, ubi anno 1260 e vita cessit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Legenda ad Usum chori (circa annum 1230)
  • S. Francisci Assisensis vita et miracula
    • Vita prima S. Francisci (1228/1229)
    • Vita secunda S. Francisci (1246/1247)
    • Tractatus de miraculis S. Francisci (inter 1247-1257)
  • Legenda S. Clarae Virginis (1255)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Erich Wenneker, "THOMAS von Celano" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 11 (Herzberg, 1996. ISBN 3-88309-064-6) , columnae 1379–1382 (Theodisce)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominum: RI OPAC

Nexus externi[recensere | fontem recensere]