Gildas

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Gildae imago.

Gildas fuit monachus Britannus et scriptor in lingua Latina. Sanctus est ecclesiae Catholicae die festa 29 Ianuarii.

Vita[recensere | fontem recensere]

In oratione sua De excidio Britonum Gildas dicit se natum esse ipso anno proelii ad montem Badonicum. Secundum Annales Cambriae id proelium anno 516 factum est, sed nonnulli eruditi id erroneum esse praetendunt, et de ea re annum nativitatis Gildae rescribunt, alii ut 494, alii aliter. In eisdem annalibus mors Gildae inscripta est sub anno 570; sed notandum est hos annales saeculo X confectos e fontibus ignotis.

De vita Gildae et de historia eius temporis fontes coaevales carent. Duae vitae hagiographicae mediaevales exstant, una a monacho quodam abbatiae Ruiensis Armoricae saeculo IX, altera saeculo XII a Caradoco Lancarbanensi scripta. Nonnullae res a scriptoribus ambobus traduntur, et praecipue de nativitate Gildae in Caledoniae regione quae trans Clutam flumen iacet, sed de senectute et morte Gildae omnino differunt: monachus Ruiensis enim Gildam coenobium Ruiense condidisse ibique mortuum esse asseverat, Caradocus autem eum Glastoniae mortuum esse praetendit. Est etiam vita hagiographica saeculo XVII conscripta ab Alberto le Grand, qui Gildam in Armorica natum esse fingit.

Opera[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Albert le Grand, Vies des saints de la Bretagne Armorique. 1636.
  • Gildas, De Excidio Britanniae, Fragmenta, Liber de Paenitentia, "Lorica Gildae", etc. (una cum vitis mediaevalibus) ed. Hugh Williams (Cymmrodorion Record Series, 3). Londinii: David Nutt, 1901. (Latine, Anglice)
  • Gildas, The Ruin of Britain and other works ed. Michael Winterbottom. Chichester: Phillimore, 1978. (Latine, Anglice)