Satirae (Horatius)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Satirae seu Sermones Q. Horatii Flacci, versibus hexametris inter annos circiter 40 et 35 a.C.n. compositi, in duos libros collecti sunt, C. Maecenati dicati et ante annum 33 editi.

Satira quarta libri primi de comoedia et satira tam Graecis quam Latinis disserit. Satira quinta iter a Roma usque Brundisium narrat quod Horatius ad Maecenatem adiuvandum anno circiter 38 a.C.n. perfecerit. Satira octava enuntiari fingitur a simulacro ligneo dei Priapi, quod Maecenas in hortis suis Esquilinis nuper erexerit. In satira quarta libri secundi "Catius", Horati amicus, regulas repetit gastronomicas quas e contione nuper didicerit. Satira quinta de haereditatum questu iocatur. Satira octava eiusdem libri "cenam Nasidieni" cuiusdam narrat.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones et versiones
  • Sidney Alexander, The complete Odes and Satires of Horace. Princetoniae: Princeton University Press, 1999. ISBN 0691004285 (Anglice)
  • A.M. Juster, The Satires of Horace. Philadelphiae: University of Pennsylvania Press, 2008. ISBN 9780812240900 (Anglice)
  • Niall Rudd, Horace, Satires and Epistles; Persius, Satires. Londinii: Penguin, 1979. ISBN 0140442790 (Anglice)
Philologica et critica
  • Ian DuQuesnay, "Horace and Maecenas. The Propaganda Value of Sermones I" in A. Woodman, D. West, edd., Poetry and Politics in the Age of Augustus (Cantabrigiae, 1984)
  • Kirk Freudenburg, The Walking Muse : Horace on the Theory of Satire. Princeton, N.J. : Princeton University Press, 1993. ISBN 0691031665
  • Ortwin Knorr, Verborgene Kunst : Argumentationsstruktur und Buchaufbau in den Satiren des Horaz. Hildesheim: Olms-Weidmann, 2004. ISBN 3487125390 Recensio
  • Niall Rudd, The Satires of Horace. Berkeley : University of California Press, 1966 (2a ed., 1982). ISBN 0520047184.
  • Catherine Schlegel, Satire and the Threat of Speech : Horace's Satires, Book 1. Madison: University of Wisconsin Press, 2005. ISBN 0299209504.
  • C. A. van Rooy, "Arrangement and Structure of Satires in Horace, Sermones Book 1" in Acta Classica vol. 11-15 (1968/1972)
  • James E. G. Zetzel, "Horace's Liber Sermonum. The Structure of Ambiguity" in Arethusa vol. 13 (1980) pp. 59-77

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]