Sidonius Apollinaris

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Sidonius Apollinaris fuit poeta Galloromanus saeculi V et praefectus urbi Romae anno 468.

Sidonius Apollinaris Lugduni nobili loco natus, cum filiam Aviti in matrimonium duxisset illius, qui in Gallia postea imperator proclamatus est, honorum certa spe commotus Romamque cum socero profectus 15 Ianuarii 456. Imperatorem carmine laudavit. Illo quidem summa rerum deiecto ad Maiorianum successorem accessit, cuius adventum Lugduni versu concelebravit. Occiso itidem imperatore, Sidonius ad praedia sua recessit, ubi Gallia ad meridiem vergit, donec consumptis aliquot annis in otio et versibus faciendis ab Anthemio Augusto, qui animos nobilium Galliae sibi conciliare vellet, Romam revocatus denuo panegyrico recitato praefectus urbi factus et patricia dignitate ornatus est. Quid quod carmina Sidonii eorum qui Christum pro deo colunt fidem non redolent? Tamen anno septuagesimo circiter et quadringentesimo pontifex summus sacerdotum Christi in civitate Arvernorum creatus est.

Sidonium Apollinarem constat inter maximos auctores numerandum non esse qui Latine scripserunt. Neque tamen epistulae contemnendae sunt, ut quibus testis locupletior vitae atque morum cum omnium ordinum tum nobilium non extet, qui saeculo quinto sextoque in Gallia fuerunt. In panegyricis autem faciendis a Claudiano, poeta illustrissimo profectus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]