Prosper Tiro Aquitanus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Prosper[1] vel Prosperus Tiro Aquitanus (natus circa annum 390 iuxta Augustoritum urbem; mortuus post 455 Romae) fuit Antiquitatis Posterioris scriptor, sanctus, et cancellarius Leonis Papae primi.

Vita[recensere | fontem recensere]

Origo Prosperi ignota, hominem eruditionis fuisse et uxorem habuisse constat. Circa annum 426 vixit monachus Massiliae. Priusquam in coetum monachorum receptus est uxorem suam vitam eius Dei consecrare adhortatus est. Una cum suo Hilario Arelatensi litteras scripsit ad Augustinum in Africa de opinionibus Semipelagianis in monasteriis Galliae meridianae. Hoc motu adductus, Augustinus ceteros libros scripsit. Prosperus vehementer Semipelagianismum impugnavit.

Auxilium in Semipelagianos appetendi causa circa annum 431 iter Romam fecit in? Papam Caelestinum primum. Aetate posteriore Prosperus avertit se a doctrina stricta Augustini et opinionem moderatius cepit. Post annum 440, scriptor et auctor consilii quaestionum dogmaticarum scolae scribarum Papae fuit. Et litteras Papae Leonis primi et cetera opera privata composuit. Exempli gratia, Prosperus Epitomas chronicorum scripsit, chronica usque ad annum 455 pertinens.

Prosperus Aquitanus patronus poetarum est. Festum suum est dies 25 Iunii. Hodierna die verisimiles reliquiae suae ornatae in ecclesia sancti Ioannis Ardeoingasiensi (Theodisce Erding) iacent.

Opera[recensere | fontem recensere]

Opus circiter anni 1570 cum adlatis Prosperi verbis
  • Capitua Caelestiana
  • Carmen de ingratis
  • De gratia Dei et libero arbitrium contra collactem
  • De vocatione omnium gentium.
  • Epitaphium Nestiorianae.
  • Exposito Psalmorum
  • Liber sententiarum ex operibus
  • Liber epigrammatum ex sententiis sancti Augustini
  • Epigrammatum ad Flavianum
  • Epitoma chronicorum.
  • Poema coniugis ad uxorem. Deo consecrandi vitam eius adhortatio ad uxorem suam

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones[recensere | fontem recensere]

Lege etiam[recensere | fontem recensere]

  • Hwang, Alexander Yoon. 2009. Prosper of Aquitaine: A Study of His Life and Works. Vasingtoniae.
  • Muhlberger, Steven. 1990. The Fifth-Century Chroniclers: Prosper, Hydatius, and the Gallic Chronicler of 452. Ledesiae.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ut ipse in epistulis ad Augustinum Rufinumque.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]