Hugo Primas Aurelianensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Hugo Primas Aurelianensis fuit poeta lyricus Francicus saeculi 12 p. C. n., lingua Latina scribens. Aureliani natus circa annum 1095, cognominatus est "Primas" (i. e. princeps) a contubernalibus scholarum Parisiensium. Mortuus est circa annum 1160.

Tabula carminum[recensere | fontem recensere]

  1. Hospes erat michi se plerumque professus amicum
  2. Pontificum spuma, fex cleri, sordida struma
  3. Orpheus Euridice sociatur, amicus amice
  4. Flare iube lentos et lenes, Eole, ventos
  5. Ulceribus plenus victum petit eger, egenus
  6. Idibus his Mai miser exemplo Menelai (de amica Flora perdita)
  7. Quid luges, lirice, quid meres pro meretrice (de eadem et de natura meretricum)
  8. Jussa lupanari meretrix exire, parari
  9. Urbs erat illustris, quam belli clade bilustris (Troia a Graecis capta)
  10. Post rabiem rixe redeunte bilustris Ulixe
  11. Primas pontifici: Bene quod sapis audio dici (licet pontifici bene potare)
  12. Res erit archana de pellicia veterana
  13. Me ditavit ita vester bonus archilevita
  14. In cratere meo Thetis est sociata Lieo (de amore et vino non miscendis)
  15. Vir pietatis inops, cordis plus cortice duri
  16. Iniuriis contumeliisque concitatus
  17. Alta palus, mea parva salus, etasque senilis
  18. Ambianis, urbs predives
  19. Egregius dedit hanc iuvenis clamidem sine pelle
  20. Auxilio pellis clades inimica puellis
  21. A ducibus Primas petiit duo dona duobus
  22. Dels ego: quinque tulit solidos mulier peregrina
  23. Dives eram et dilectus

Adde quod in versum Hugonis "Primas Serloni: Nebulo nebulas nebuloni" exstat responsum Serlonis de Wiltonia:

Nulla tui doni sit gratia pro "nebuloni".
(Et michi, qui quondam, semper asellus eris.)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hugh Primas and the Archpoet; translated and edited by Fleur Adcock. Cambridge: Cambridge University Press, 1994. [Latine et Anglice]
  • F. Cairns, "The addition to the Chronica of Richard of Poitiers" in Mittellateinisches Jahrbuch vol. 19 (1984) pp. 159-161.
  • R. E. Pepin, Literature of satire in the twelfth century (Lewiston: Edwin Mellen Press, 1988) pp. 65-88.
  • F. J. E. Raby, A History of Secular Latin Poetry in the Middle Ages (Oxford: Clarendon Press, 1934. ISBN 0-19-814325-7) vol. 2 pp. 82-83.
  • A. G. Rigg, "Golias and other pseudonyms" in Studi medievali 3rd series vol. 18 (1977) pp. 65-109.