Odo Cluniacensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Odo Cluniacensis

Sanctus Odo Cluniacensis (natus circa annum 878 - mortuus die 18 Novembris 942) fuit abbas secundus monasterii Cluniacensis

Primitus apud curiam Gulielmi Pii Aquitani eruditus, porro studia in Lutetia, Remigio praeceptore, secutus est. Circa annum 909, presbyter ordinatus, scholae abbatiali apud Balmam praefectus est, cuius abbas, Berno, novam abbatiam ad Cluniacum in 910 condidit. Quem secutus Odo, bibliothecam suam Cluniacum tulit ubi, Bernone mortuo, ipse abbas creatus est.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]