Fulbertus Carnotensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Fulbertus Carnotensis (natus 960 - mortuus 1028) fuit episcopus, scholasticus et poeta. Nomen suum e lingua Germanica ducitur: "fulc" = populus, et "berct" = clarus. Certum est eum e gente humili ortum, cum locus natalis nescitur. Aliqui, fortasse perperam, habebant eum discipulum Gerberti Aureliacensis (postea Papae Sivestris II} fuisse, sed hoc certe scimus eum canonicum Cathedralis Carnotensis ab anno 1004 et episcopus ab 1006 fuisse. Ex multis epistulis ad personas varios eius aetatis scriptis, et ecclesiasticos et saeculares, multa de vita eius et temporis moribus disci possunt.

Fulbertus ecclesiam cathedralem Carnotensem reconstruendam curavit, postquam incendio diruta est.

Dies festa 10 Aprilis celebratur.


Poemata[recensere | fontem recensere]

Fulbertus circiter 24 poemata composuit et humorosa et bella.

Hymnus[recensere | fontem recensere]

Multi hymnus Fulberti ad honorem Sanctae Virginis compositi sunt, sed notissimus est inclytus hymnus paschalis "Chorus Novae Hierusalem".