Alcuinus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Alchuine nomen erat sophiam mihi semper amanti, pro quo funde preces mente, legens titulum. Hic requiescit beatae memoriae domnus Alchuinus abba, qui obiit in pace XIV. Kal. Iunias. Quando legeritis, o vos omnes, orate pro eo et dicite : Requiem aeternam donet ei dominus. Amen
– Alchuini epitaphium
Rabanus Maurus (ad sinistram), comitatus Alcuino (in medio), porrigit opera eius Otgari, archiepiscopi Moguntiaci.

Flaccus Albinus Alcuinus (vulgo Alhwin vel Alchoin) in Northumbria natus circa annum 735; in urbe Turonibus mortuus die 19 Maii 804) fuit philosophus, doctor et theologus Anglicus. Pluria poemata, epistolae, opera de grammatica et theologia scripsit. Ei etiam Propositiones ad Acuendos Iuvenes attributae sunt.

Vita[recensere | fontem recensere]

Alcuinus ortus est e nobili Eboraci gente. Illic in schola clara ecclesiae eruditus celeriter magister factus est. Post multum dubietatis demum ad curiam Caroli Magni exoratus est. Hic Caroli scholam rexit induxitque consilium manuscriptorum transcribendi, quamobrem aetas Renascentiae Carolinae floruit.

De eo scripsit Eginhardus:

Artes liberales studiosissime coluit, earumque doctores plurimum veneratus magnis adficiebat honoribus. In discenda grammatica Petrum Pisanum diaconem senem audivit, in ceteris disciplinis Albinum cognomento Alcoinum, item diaconem, de Britannia Saxonici generis hominem, virum undecumque doctissimum, praeceptorem habuit, apud quem et rhetoricae et dialecticae, praecipue tamen astronomiae ediscendae plurimum et temporis et laboris inpertivit. Discebat artem conputandi et intentione sagaci siderum cursum curiosissime rimabatur.
Eginhardus, Caroli Magni vita, 25.

Dicta[recensere | fontem recensere]

  • "potius animam curare memento, quam carnem, quoniam haec manet, illa perit."

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Alcuinus apud Vicifontem.