Lucretius
E Vicipaedia
Titus Lucretius Carus (ca. 99–55 a.C.n.) fuit poeta Romanus qui in longo carmine didactico De Rerum Natura doctrinam physicam Epicuri exposuit.
-
- E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
qui primus potuisti inlustrans commoda vitae,
te sequor, o Graiae gentis decus, inque tuis nunc
ficta pedum pono pressis vestigia signis,
non ita certandi cupidus quam propter amorem
quod te imitari aveo; quid enim contendat hirundo
cycnis, aut quid nam tremulis facere artubus haedi
consimile in cursu possint et fortis equi vis?
tu, pater, es rerum inventor, tu patria nobis
suppeditas praecepta, tuisque ex, inclute, chartis,
floriferis ut apes in saltibus omnia libant,
omnia nos itidem depascimur aurea dicta,
aurea, perpetua semper dignissima vita.
nam simul ac ratio tua coepit vociferari
naturam rerum divina mente coorta
diffugiunt animi terrores, moenia mundi
discedunt. totum video per inane geri res.
apparet divum numen sedesque quietae,
quas neque concutiunt venti nec nubila nimbis
aspergunt neque nix acri concreta pruina
cana cadens violat semper[que] innubilus aether
integit et large diffuso lumine ridet.
- E tenebris tantis tam clarum extollere lumen
-
- (T. Lucretii Liber III / 1–22)
Illustrissimus ex epicureorum philosophorum, Lucretius natus est anno 94 a.C.n., et mortuus anno aetatis 44, ut scribit Hieronymus in Chronicis Eusebii suis. Idem est auctor Lucretium se propria manu interfecisse, quod insanus esset potionis amatoriae causa.
Poema Lucretii mittitur ad Gaium Memmium et scribantur sex liber in quibus exponetur disciplina Epicurea seminum.
Liber primus: NIHIL GERITUR EX NIHILO in exordio laus Veneris (Aenaedum genetrix) est, hominum deorumque voluptas.Venus invocata est quod Marti roget pacem Romanis. Praeterea laus Epicuro est. Lucretius tandem exponet disciplinam Epicurea: nihil geritur ex nihilo, sed omnia mutant. Semina (corpuscula minima) aeterna, individua, immutabilia est.
Liber secundus: MOTUS ET PROPRIETAS SEMINUM
Liber tertius: ANIMUS RES MORTALEM
Liber quartus: DE SENSIBUS
Liber quintus: ORBS MORTALEM FORTUITUMQUE
Liber sextus: DEFINITIO DE RERUM NATURA
[recensere] Nexus externi
| Vicicitatio habet citationes quae ad Lucretius spectant. |
- T. Lucetius Carus: "De Rerum Natura" et etiam "De Rerum Natura"
- Ioannes Wolfgangus Goethe: "Vermächtnis"
- Albertus Einstein: "Primae conversionis germanae epilogus, anno MCMXXIV
| Haec stipula ad scriptorem spectat. Amplifica, si potes! |

