Iacobus Balde

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Iacobus Balde

Iacobus Balde (Ensisheimo Elisatiae tunc in Germania die 4 Ianuarii anno 1604 natus; mortuus in Neuburg an der Donau die 9 Augusti 1668), iesuita, fuit poeta Germanicus qui in Renascentia litterarum scripsit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Natus est Ensisheimo in Germania die 4 Ianuarii anno 1604. Prima vitae parte, tota Germania Bello Tricennali flagrabat. Adulescens studuit apud Universitatem Ingolstadtensem. Sacerdos et socius Societatis Iesu anno 1633 fit. Magister deinde factus est in Universitate Monacensi, ubi discipulos instruxit rebus antiquis ac arte rhetorica. Non modo discipulos in universitate sed etiam natos Ducis Alberti docuit. Maximilianus, elector Bavariae, eum oratorem aulae fecit.

Finis Vitae[recensere | fontem recensere]

Morbo adfectus, Balde mortuus est die 9 Augusti anno 1668.

Opera[recensere | fontem recensere]

Iacobus Balde “Horatius Germaniae” vocatur. Carmina composuit de variis rebus. Modo de hominibus antiquitatis, velut Caesare ac Pompeio ac Catone, modo de religione scripsit. Matrem Dei in carmine pulcherrimo laudavit. “Batrachomyomachia” est epos iocosum, prima aetate scriptum (anno 1637).

Poema de Vanitate mundi anno 1636 edidit. Quattuor libros carminum cum libro epodon anno 1643 edidit; editio altera tres annos postea paruit. Eodem anno septem libri Sylvarum paruerunt. Ultimus liber fuit fabula scaenica Jephtias, anno 1654.

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!
Religiosi Ecclesiae Catholicae
Albi | Augustiniani | Barnabitae | Benedictini | Camilliani | Canonici Augustiniani | Carmelitae | Carmelitae Discalceati | Carthusiani | Cistercienses | Claretiani | Comboniani | Dominicani | Eudistae | Filii Amoris Misericordis | Franciscani | Iesuitae | Lasalliani|Legionari Christi | Mercedarii | Oratoriani | Passionistae | Praemonstratenses | Rosminiani | Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes | Salesiani | Scalabriniani | Servi Mariae| Servi Iesu et Mariae | Spiritani | Trappistae | Trinitarii | Ursulinae | Vincentiani