Carolus Fridericus Gauss

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere


Carolus Fridericus Gauss
Carl Friedrich Gauß
Carolus Fridericus Gauss
Natus 30 Aprilis 1777
Brunsvici
Obiit 23 Februarii 1855
Gottingae

Ioannes Carolus Fridericus Gauss fuit praeclarus mathematicus et insignis scientiarum doctus. Tantopere ad scientiam proderat ut et "princeps mathematicorum" aliquando vocatur.[1] Gauss inter Computatra humana numeratur. Numerorum theoriam, analysim, discriminum geometriam, geodesiam (divisionis orbis terrarum scientiam), virium magneticarum scientiam, astronomiam, statisticam mathematicam, opticenque exploravit. In statistica invenit methodum quadratorum minimorum. Cum Archimede, Newtono, Eulero saepe paragonatus est.

Gauss puer portentosus erat, et iam in adolescentia ingenium suum proferebat; e.g., cum magister discipulis imperavit summam facere omnium numerorum ab uno usque ad centum, statim Gauss respondit 5050 (et magistrum, qui sibi pausam speravisset, frustravit). Nam Gauss intellexit 100 plus 1 101 facere, 99 + 2 item, 98 + 3 item et cetera ita sequuntur usque ad 50 plus 51 = 101. Ergo quingagies 101 summa rogata esse debet quae 5050 est.

Dixit Gauss "Mathematica regina scientiarum est et theoria numerorum regina mathematicae est."

Eius maximum opus erat Disquisitiones Arithmeticae, anno 1801 editum.

Etiam formulam invenit qua dies paschales in calendario determinari possunt.

[recensere] Nota

  1. Zeidler, Eberhard (2004). Oxford User's Guide to Mathematics. Oxford, UK: Oxford University Press. p. 1188. ISBN 0198507631 .

[recensere] Opera


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

[recensere] Nexus externi

Wikisource-logo.svg Vicifons opus nominatum Carolum Fridericum Gauss habet.

Instrumenta personalia
Spatia nominalia

Variantes
Actiones
Navigatio
communitas
Arca ferramentorum
Linguis aliis