Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ambrosius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.
Sanctus Ambrosius
AmbroseOfMilan.jpg

Doctor Ecclesiae Catholicae
Natus 291
Mortuus 304
Attributa alvearium, puer, scutica, os
Patronus apis, animal domesticum, doctrina/eruditio, Mediolanum, Italia, scholasticus
Gloriole.svg Index Sanctorum

Sanctus Aurelius Ambrosius, Doctor Ecclesiae sive «doctor mellifluus», Augustini magister, Augustae Treverorum in Belgica (hodie Germania) anno 340 circiter e familia Romana natus est. Studiis Romae incubuit et Sirmii cursum honorum coepit. Anno 370 consularis Liguriae et Aemiliae factus, anno 374 autem Episcopus Mediolanensis electus est, ordinatus est die 7 Decembris.

Quo in munere, caritatem maxime exercuit in omnes, verus pastor et doctor fidelium factus. Disciplinam ecclesiasticam strenue tutatus est; rectae fidei doctrinam, verbo, scriptis et opere acriter contra Arianos defendit cum diacono et amico Sabino, quorum multos ad fidem converterunt.

Pro Ecclesia Dei laboribus curisque perfunctus, obiit Sabbato Sancto, die 4 Aprilis anni 397. Postremis aetatis suae diebus viderat Iesum advenisse ad se et arridentem sibi.

Mediolani.

Hymnorum scriptor cum simplicium tum dulcissimorum, a quibus Prudentius poeta mox est profectus, musicae ecclesiasticae initium prope fecit. Ambrosius fuit universae Ecclesiae donum, cui locupletem insigniter doctrinae ac sanctimoniae reliquit thesaurum.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!