Claudius Claudianus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Claudius Claudianus inter annos 395 et 405 Romae et Mediolani panegyricorum genere cum carmine heroico mira arte conflato cum summis honoribus affectus tum inter illustrissimos litterarum Latinarum poetas numeratus est.

Vita et opera[recensere | fontem recensere]

Claudianus quo loco quove anno natus sit non satis constat. Apparet autem eum incolam Aegypti et quidem Alexandriae fuisse, qui litteris linguaque Graeca non secus atque Latina institutus erat. Variis autem imperii Romani provinciis peragratis annos triginta circiter natus in Italiam denique pervenit, ubi cito maximam omnium eruditorum admirationem patronosque potentissimos sibi comparavit.

Quid in Italia egerit[recensere | fontem recensere]

Anno enim 394 Claudianum Mediolani fuisse perspicuum est, quo anno Theodosius Augustus Eugenium usurpatorem superavit, ut (id quod postea contigit nemini) totius et indivisi imperii capax fieret. Claudianus autem panegyricum conscripsit, quo consules posterioris anni versu heroico laudaret. Quae res innotescendi facultatem praebuit optimam, cum inaudito exemplo fratres adulescentes nobilissima Aniciorum gente orti consulatu eius anni ornarentur.

Hoc panegyrico (vel carmine primo quod in editionibus Claudiani numeratur) tantam suae artis notitiam laudemque effecit, ut a Stilichone magistro militum amicorum in numerum reciperetur, qui Theodosio mortuo pro Honorio Augusto filio eius adulescentulo rei publicae partibus imperavit ad occidentem solem spectantibus. Quamobrem per decem annos Claudianus Stilichonis imprimis laudibus cantatis studuit, ut patroni sui auctoritatem augeret.

Qui labor intermissus est anno 401, quo anno Claudianus, postquam effigie sua Romae in foro Traiani posita maximo honore affectus est, in Africam navigasse uxoremque videtur in matrimonium duxisse. Quod autem anno denique 404 sexto Honorii Augusti consulatu carmine inaugurato conticuit, veri simile est Claudianum eo tempore mortuum esse.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Carmina minora. Carminum minorum corpus ex epigrammatibus, elegiis, fragmentis maxima ex parte consistit. Insunt etiam

quae inter maiora etiam numerare possis.

De arte Claudiani[recensere | fontem recensere]

Claudianum Alanus Cameronius vir doctissimus unum ex eis fuisse demonstravit, qui arte poetica eruditi saeculis p.C.n. quarto et quinto eis r.p. partibus, ubi Graece loquebantur homines, per omnes civitates vagati carmina sua recitaverunt, ut lucrum facerent. In Claudiano autem id mirandum est, quod non Graeca tantum, sed Latina quoque carmina faciendi peritus erat. Qui quod ad genus scribendi pertinet, a poetis argenteae latinitatis profectus est, ex quibus Statius illi gravissimo exemplo fuit.

Iudicia de Claudiano facta[recensere | fontem recensere]

Claudianus in titulo signi illius in foro Traiano positi tamquam praegloriosissimus poetarum laudatus est (CIL VI 1710). Quod cum constet eum ab eis, qui eodem tempore fuerunt, maxima admiratione cultum esse, id ipsum Christianis displicuisse apparet, qui moleste ferrent poetam illustrem non in suorum numero haberi. Augustinus enim in libro De Civitate Dei quinto, paragrapho vicesimo sexto, Claudianum in eo reprehendit, quod "a Christi nomine alienus" fuisset, Orosius autem paganum eum pervicacissimum appellavit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Claudianum spectant.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]