Martianus Capella

E Vicipaedia
Imago allegorica e libro manuscripto operis Martiani Capellae De nuptiis Philologiae et Mercurii saec. XII (Bibliotheca municipalis Alenconiensis MS 635 f. 103v)
"Rhetorica": persona allegorica e libro manuscripto operis Martiani Capellae De nuptiis Philologiae et Mercurii (Bibliotheca Apostolica Vaticana MS Urb. Lat. 429 f. 64v)
"Musica": persona allegorica e libro manuscripto operis Martiani Capellae De nuptiis Philologiae et Mercurii (Bibliotheca Apostolica Vaticana MS Urb. Lat. 429 f. 149v)

Martianus Capella fuit scriptor antiquitatis posterioris, qui Karthagini quinto saeculo p.C.n. vixisse videtur. Madauris natus, paene nihil novimus de vita eius nisi quod ipse in libris suis De nuptiis Philologiae et Mercurii inscriptis narravit.

Quo loco vixerit[recensere | fontem recensere]

In eo poemate quod ad finem huius operis invenitur dicit Martianus se ipsum "alumnum urbis Elissae" fuisse, ita ut credi possit eum Karthagini vixisse. Quod in codicibus manuscriptis confirmatur, quippe qui in titulo nomen "Martiani Minnei Felicis Capellae Afri Karthaginiensis" dent.

De eius nomine[recensere | fontem recensere]

Qua de causa etiam de eius nomine dubitari potest: in omnibus enim libris De nuptiis Philologiae et Mercurii nomen tantum "Felix Capella" invenitur ad auctorem nominandum; praenomen vero "Martianus" filio auctoris in opere datur. Itaque non mirum est Fulgentium Cassiodorumque eum "Felicem Capellam" nominavisse, cum Gregorius Turonensis primus de "Martiano" loquatur.

Quando scripserit[recensere | fontem recensere]

In ipso opere nullum elementum indicio est temporis quo Martianus scripsit. Nihil enim novimus nisi textum anno DXXXIV p. C. Romae ab Securo Meliore Felici emendatum fuisse, et propter fontes in eo repertos post III saec. scriptum fuisse; cum autem Augustinus nihil de Martiano scripserit, putandum est Martianum eodem tempore atque Augustinus uel paulo post scripsisse. Dubium autem est utrum ante Vandalos (id est antequam Karthaginem anno CDXXXIX Genserico duce ceperunt) an sub eorum dominatione (sicut exempli causa Dracontius ad finem quinti saeculi) scripserit.

Utrum Christianus an paganus fuerit[recensere | fontem recensere]

Sicut de plerisque scriptoribus tardae antiquitatis, multi fuerunt scholares qui Martianum christianum fuisse adfirmaverunt, pro uno argumento habentes Gregorium Turonensem de "Martiano nostro" locutum esse (credi potest adiectivum "noster" ad Gregorii religionem adludere). Attamen multi loci et de casca romana etruscaque religione, et de divinatione magicaque arte (velut apud Apuleium), et de platonica philosophia chaldaicis oraculis permixta (sicut mos est Porphyri vel praesertim Iamblichi) inveniuntur, qua de causa verisimilius est Martianum paganum fuisse.

De opere Martiani[recensere | fontem recensere]

De nuptiis Philologiae et Mercurii ex novem libris constat: in duobus primis libris fabula ipsa, vel mythos, invenitur: Mercurius deus virginem Philologiam uxorem ducere vult, quae mortalis est; itaque Philologiae opus est apotheosi, quae symbolice describitur cum Philologia in lectica per caelestes sphaeras ascendit ad senatum deorum. Philologiae autem, ubi in caelico senatu est, Mercurius septem virgines pro dono aufert, quae allegoriae sunt artium liberalium, et deinceps de artibus suis loquuntur. Itaque liber tertius Grammaticae est, quartus Dialecticae, quintus Rhetoricae, sextus Geometricae, septimus Arithmeticae, octavus Astronomiae, nonus Harmoniae.

Si genus scribendi describendum est, sufficiat dicere id Menippaeam saturam esse, quae tam seriis quam iocosis sententiis, tam prosa quam poesi utitur. Difficile verum intellectu est opus Martiani, quippe qui multis hapax legomenis pluribusque obscuris verbis utatur.

De posteritate[recensere | fontem recensere]

De nuptiis Philologiae et Mercurii libros multi auctores posteriores legerunt, non tamen tam serae antiquitatis quam medii aevi: quamquam enim Fulgentius et Cassiodorus et Gregorius Turonensis ad Martianeum opus adludunt, fortasse omnes libros non legerunt; sed nono saeculo post Iohannem Scotum Eriugenam permulti magistri Martiano usi sunt ut "cyclicas disciplinas" (secundum verbum Martiani ipsius) pueros docerent.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Textus (editio 1836) (Latine)