Desiderius Erasmus Roterodamus

E Vicipaedia

Desiderium Erasmum pinxit Ioannes Holbenius
Stultitiae Laus (1515)

Desiderius Erasmus Roterodamus (Batavice: Gerrit Gerritszoon, Roterodami 27 vel 28 Octobris 1469Basiliae 12 Iulii 1536), clarissimus utriusque linguae magister necnon theologus atque ecclesiae melioris reddendae, non autem dividendae maximopere studiosus qui ob ingenium ac merita sua “humanistarum princeps” appellatur. Iuvenis ad sacram familiam sancti Augustini adscriptus, ibidem sacerdos factus episcopum Cameracensem secutus est; dein Lutetiae Parisiorum studuit, totam Europam ad occidentem solem et meridiem vergentem peragravit. Multa profecto scripsit opera quae et ad linguam Latinam tradendam excolendamque et mores ecclesiae hominumque, qui tunc fuerunt, emendandos spectant; insuper etiam multa antiquorum opera commentariis instructa, imprimis vestigia Laurentii Vallae secutus Novum Testamentum Graece et Latine edendum curavit. Ipse denique reformator ecclesiae habetur fuisse qui autem vitia ecclesiae reprehendens, attamen eam ipsam dividere nolens tunc temporis neque multis Protestantibus neque Catholicis gratus erat. Itaque paulo ante mortem Basiliam, ubi apud amicum et typographum Ioannem Frobenium versabatur, postquam urbs protestantibus se adiunxit, reliquit, Friburgum Brisgavorum migravit. Ibi anno 1536 mortuus, Basiliae in ecclesia cathedrali sepultus est.

[recensere] Opera omnia

  • Antibarbari
  • Adagiorum chiliades
  • Enchiridion militis Christiani
  • Μωρίας Ἐγκώμιον (Morias Encomion) sive Stultitiae Laus
  • De copia verborum
  • De constructione octo partium orationis
  • Dialogus, Iulius exclusus e coelis
  • Novum Testamentum Graece
  • Institutio principis christiani
  • Querela pacis
  • Familiarium colloquiorum formulae
  • Colloquia familiaria
  • De libero arbitrio
  • Hyperaspistes diatribae
  • Christiani matrimonii institutio
  • Paraclesis
  • Methodus
  • Apologia
  • Ratio
  • Dialogus cui titulus Ciceronianus
  • De conscribendis epistolis
  • De recta latini graecique sermonis pronuntiatione Textus
  • De sarcienda ecclesiae concordia
  • De preparatione ad mortem
  • Ecclesiastes
  • Epistolae
  • Carmina

[recensere] Nexus externi


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!