Gregorius Turonensis
E Vicipaedia
Gregorius Turonensis natus Georgius Florentius (30 Novembris 538 Augustonemeti Galliae; mortuus verisimile 17 Novembris 594 in urbe Turoni) fuit episcopus et rerum gestarum scriptor Galliae aetatis Merovingicae. Ab anno 573 munere episcopi Turonensis functus est. Saeculo quodam posteriori ab Ecclesia Catholica in numerum sanctorum relatus est.
Gregorius Turonensis praeclarus Christianae Latinitatis scriptor est, cuius in celeberrimorum operum numero Historia Francorum et Vita Sancti Martini Turonensis ducuntur.
Index |
Opera [recensere]
- Decem libri historiarum quorum quattuor primi narrationem de mundi historia, i.e. a creatione peccatoque Adami Hevaeque usque ad Gregorii vitae dies, continent. Sequentibus autem in libris res gestae tempore Sancti Gregorii vitae relatae sunt. Aevum, quo Gregorius vitam suam egit, turbidissimum fuisse videtur, regno Francorum inter fratres Guntram, Charibertum I, Chilpericum I et Sigebertum I diviso
- Vita patrum
- De miraculis beati Andreae apostoli
- De miraculis sancti Martini episcopi
- De passione sancti Iuliani martyris
- De gloria confessorum
- Commentarii in psalmos
- De cursu stellarum ratio
Opera incerta [recensere]
- Vita sancti Aridii abbatis
- Vita sancti Maurilii Andegavorum episcopi
- Historia septem dormientium
- Antiphona de sanctis Medardo et Gildardo episcopis
- Prosa de sancto Martino
Fontes de vita Gregorii Turonensis [recensere]
- Odonis, abbatis ut videtur Cluniacensis, Vita sancti Gregorii episcopi Turonensis
Notae [recensere]
Nexus externi [recensere]
| Vide Gregorius Turonensis apud Vicifontem. |
- Gregorii Turonensis Historiae Francorum libri X
- Gregorii Turonensis opuscula quaedam editore Henrico Leonardo Bordier
Bibliographia [recensere]
- Louis Halphen, Grégoire de Tours, 1920 (Francogallice)