Latinitas nondum censa

Decimus Iunius Iuvenalis

E Vicipaedia
(Redirectum de Iuvenalis)
Salire ad: navigationem, quaerere
Iuvenalis et personae carminum eius: frons libri, a Wenceslas Hollar pictus

Decimus Iunius Iuvenalis (natus circa annum 60, mortuus anno 130), orator et poeta Romanus saturae.

Parva de vita sua nota sunt. Neque natalis dies, neque dies mortis certi sunt. Dicitur de Aquino venisse. Ipse scripsit se primam saturam aetate media scripsisse (probabiliter fine saeculi primi). Post annum 127, nulla de eo nota sunt. Ex poetis eo tempore, solum Martialis eum commemorat. Marcus Fabius Quintilianus Iuvenalem opere suo Institutio Oratoria eum non inter auctores illustres saturarum habuit (q.v. Insitutio, liber 93). Solum fine saeculi IV, Servius ipsius virtutem agnovit. Medio aevo, Iuvenalis opus valde amatum est.

Iuvenalis sedecim saturas, in quattuor libros divisas, scripsit, ex quibus satura ultima non est completa. Saturae inter sexaginta (satura sedecim) et sescentos sexaginta (satura sexta) versus continent. In totis saturis, vitia omnium generum flagellavit.

Sententiae clarae ex operibus suis superstitibus:

"difficile est saturam non scribere" (satura prima)
"quis custodiet ipsos custodes" (satura sexta)
"panem et circenses" (satura decima)
"orandum est, ut sit mens sana in corpore sano," fons sententiae recentis "mens sana in corpore sano" (satura decima): nota bene, Iuvenalis illa sententia aliter usus est. Non putavit mentem sanam solum in corpore sano esse.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Saturae [1]
    • Exemplum: Numquam aliud natura, aliud sapientia dicit. (Satura 14,321)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Decimus Iunius Iuvenalis spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Decimus Iunius Iuvenalis apud Vicifontem.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]