Flavius Merobaudes

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Flavius Merobaudes (nescimus, quando natus sit quandove mortuus) vir publicus ac militaris Romanus saeculi quarti exeuntis fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Merobaudes iam Iuliano imperatore magister militum praesentalis erat et Iuliano in expeditione Persica mortuo corpus eius Tarsum transtulit[1]. Ab imperatore Valentiniano I magister peditum nominatus est[2] et contra Quados certavit. Valentiniano I mortuo cum aliis eius filium Valentinanum II, puerum quattuor annorum, imperatorem proclamavit[3]. Anno 377 primo consul nominatus est, una cum Gratiano Augusto. Anno 383 iterum consul factus est, qui honos homini privato rarissimus erat, nunc cum Flavio Saturnino. Sed deinde Gratianum defecit et ad Magnum Maximum usurpatorem transiit Qui forsitan eum in annum 388 tertio consulem destinavit, quae res autem incerta est[4].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Philostorgius, Historia Ecclesiastica VIII 1
  2. Zosimus, Historia Nova, IV 17
  3. Ammianus Marcellinus, Res gestae XXX 10,2-5
  4. Confer Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 8, c. 6-7


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Valens Augustus V et Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus
Consul
377
cum
Imp. Caesare Flavio Gratiano Augusto IV
Successores:
Imp. Caesar Flavius Valens Augustus VI et Imp. Caesar Flavius Valentinianus Augustus II
Antecessores:
Flavius Claudius Antonius et Flavius Afranius Syagrius
Consul
383
cum
Flavio Saturnino
Successores:
Flavius Richomeres et Flavius Clearchus