Thomas Morus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Sanctus Thomas (discretiva)

Sanctus Thomas Morus
Hans Holbein d. J. 065.jpg

Martyr
Natus Londinii 7 Februarii 1477-78
Mortuus 6 Iulii 1535
Patronus advocatorum, gubernatorum, politicorum virorum ac mulierum
Gloriole.svg Index Sanctorum

Sanctus Thomas Morus (Anglice Thomas More) erat Anglicus causidicus, eques, inclytae civitatis Londinensis civis et Vicecomes, Angliae regni Cancellarius, Utopiae auctor, vir civilis, doctus et politicus, humanista, amicus Erasmo, amabilis pater, sanctus et martyr, homo omnium horarum.

Vita[recensere | fontem recensere]

Londinii 7 Februarii annum 1477/1478 spectabili familia Iohanni et Agne Moro natus. Adulescens (circa 1489-1491) Archiepiscopo Cantuariensi, Ioanni scilicet Morton qui Cancellarii Regni sustinebat partes, inservivit. Oxonii (circa 1491-1493) dein ac Londinii (circa 1493-1495, post 1496-circa 1501) iuridiciali disciplinae operam dedit studia sua in ampliorem humani cultus provinciam proferendo, speciatim in theologiam inque aetatis classicae litteras. Palaeograecum sermonem edidicit atque commercium habuit ac necessitudinem cum praeclaris artium renascentium fautoribus, in quibus Erasmus Desiderius Roterodamus (ab anno 1499) recensetur.

"ita pro incredibili morum suauitate facilitateque cum omnibus omnium horarum hominem agere et potes et gaudes," Opus epistolarum Des. Erasmi Roterodami, ed. P. S. Allen, H. M. Allen et H. W. Garrod, 11 tomi et index (Oxoniae: Clarendon P, 1906--47, 1958), I: #222, 460/20--21; cf. Encomium Moriae, Vol. 4/3 Operarum omniarum Desiderii Erasmi Roterodami, ed. C. H. Miller (Amstelodamum-Novi Eboraci: North Holland Co., 1979) 67/18--68/1.

"laicorum hominum decus et ornamentum." - Pius XI

Iussu Henrico VIII supplicio punitus est 6 Iulii anno 1535. Morus iudicio iniquo capite circumventus cum Iohanne Fischerio, Roffensi in Anglia episcopo, qui supplicio punitus est 22 Iunii.

"I die the king’s good servant, and God’s first." "qu’il mouroit son bon serviteur et de Dieu premierement") (Translation of the Paris Newsletter account, August 4, 1535)

Fontes[recensere | fontem recensere]

  1. Litterae Apostolicae motu proprio datae, 31.X.2000, quibus sanctus Thomas Morus gubernatorum politicorum virorum ac mulierum proclamatur patronus
  2. Opus epistolarum Des. Erasmi Roterodami, ed. P. S. Allen, H. M. Allen et H. W. Garrod, 11 tomi et index (Oxoniae: Clarendon P, 1906--47, 1958), I: #222, 460/20--21; cf. Encomium Moriae, Vol. 4/3 Operarum omniarum Desiderii Erasmi Roterodami, ed. C. H. Miller (Amstelodamum-Novi Eboraci: North Holland Co., 1979) 67/18--68/1.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • The history of king Richard the thirde 1513
  • Thomae Mori De optimo statu reipublicae deque nova insula Utopia (1515/1516)
    • Thomae Mori Utopia, ed. Loewen 1516
    • Thomae Mori Utopia, ed. Lutetiae 1517
    • Thomae Mori Utopia, ed. J. Froben, Basileae 1518
  • Assertio septem sacramentorum 1521/22
  • The four last Things ca. 1522
  • Responsio ad Convitia Martini Lutheri 1523
  • Dialogue of Divers Matters Concerning Heresies 1528
  • Supplication of Souls 1529
  • Confutation of Tyndale's Answer 1532/33
  • A letter Impugning Fryth 1532/33
  • Apology 1533
  • Debellation of Salem and Bizance (1533)
  • Treaties upon the Passions 1534
  • Dialogue of Comfort agaynst Tribulacyon 1534
  • Epistulae
  • Epigrammata
  • Translationes
  • Thomas More, A Fruteful and Pleasaunt Worke of the Beste State of a Publyque Weale, and of the Newe Yle Called Utopia (prima translatio Anglice) ed. Robinson, Londinii 1551
  • Thomae Mori opera omnia, ed. Basileae 1557
  • The Workes of Sir Thomas More Knyght, Somtymes Lorde Chaucellour of England, Wrytten by Him in the Englysh Tonge, ed. W. Rastell, Londinii 1557
  • Thomae Mori Opera omnia Latina, ed. Francofurti a. M. 1689/1963
  • Thomae Mori Utopia, ed. V. Michels/Th. Ziegler, Berolini 1895
  • Thomae Mori Utopia, ed. J. H. Lupton, Oxoniae 1895
  • The English Works of Sir Thomas More, 2 tomi, ed. W. E. Campbell et al., Londinii/Novi Eboraci 1931
  • The Yale Edition of the Complete Works of St. Thomas More, ed. L. L. Martz et al., New Haven/Londinii 1963 sqq.
  • The Yale Edition of the Complete Works of St. Thomas More, Letter to Bougenhagen, Supplication of souls, Letter against Frith, ed. L. L. Martz et al., New Haven/Londinii 1990

Vitae Memoriae[recensere | fontem recensere]

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

Nexus Externi[recensere | fontem recensere]

Wikiquote-logo.svg Vicicitatio habet citationes quae ad Thomam Morum spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Thomas Morus apud Vicifontem.

Roman numeral 10000 CC DD.svg