Stropha Sapphica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Forma strophae Sapphicae ictibus indicatis.

Stropha Sapphica est stropha litterarum Graecarum et Latinarum, ex tribus hendecasyllabis Sapphicis atque uno versu Adonio composita.

Ad Sappho poëtriam summam huius adscribitur strophae inventio, unde nomen; maxime ea usi sunt vates Latini, praecipue C. Valerius Catullus atque Q. Horatius Flaccus, nec non multum poetae Italiani saeculi undevicesimi, e.g. Iosue Carducci et Ioannes Pascoli.

Hoc modo incipit carmen 38 Horatii:

Pērsĭ|cōs ō|dī, || pŭĕr, | āppă|rātūs,
dīsplĭ|cēnt nē|xāe || phĭlў|rā cŏ|rōnāe,
mīttĕ | sēctā|rī, || rŏsă | quō lŏ|cōrūm
sēră mŏ|rētūr.
(Carmina I, 38, vv. 1–4)

Vide etiam[recensere | fontem recensere]