Gaius Lucilius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Gaius Lucilius, brevius Lucilius appellatus, poeta saturarum scriptor, natus a genere nobili Suessae Auruncae in Campania secundo saeculo a.C.n., iuvenis Scipionis amicos frequentavit, mortuus est 102 a.C.n. Ipse primus hexametris ad saturas scribendas usus est; Horatius, Persius, Iuvenalis in saturis vel sermonibus solum hexametris usi sunt. Triginta libros saturicos scripsit, quorum circa 1300 versus in fragmentis hodie supersunt.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!