Alanus ab Insulis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Alanus ab Insulis (natus circum annum 1120 est; anno 1202 mortuus est), qui Francogallice Alain de Lille appellatur, philosophus ac poeta et sodalis scholae Carnoti fuit, stetit sub aucoritate Aristotelis, Boethii, Gilberti Porretani, Theodoris Carnotensis.

Liber De arte fidei catholicae disposite videtur quam Ethica Benedicti de Spinoza. Quo Alanus temptavit, ut rationem strictam deductam pro Aristotelismo Christiano elaboret.

In carmine docenti Anti-Claudianus agnitionem contemporalem summavit.

Prosimetro De planctu Naturae inest positio philosophica naturalis.

Carmen pulcherrimum est quae incipit Omnis mundi creatura:

Carmini sunt strophae novem. Stanzae sex versus. Hoc est ratio stropharum:

u-u-u-u- a
u-u-u-u- a
u-u-u-- b
u-u-u-u- c
u-u-u-u- c
u-u-u-- b

In eius "libro parabolarum" sententia invenitur "Mille viae ducunt hominem per saecula Romam", quae sententia abbreviata fit "Omnes viae Romam ducunt".

Opera[recensere | fontem recensere]

  • De planctu naturae (scriptum inter 1168 et 1176)
  • Anticlaudianus
  • Parabolae, Proverbiae vel Liber parabolarum
  • Distinctiones dictorum theologicarum sive summa Quot modis
  • Omnis mundi creatura
  • Summa Quoniam homines
  • Liber poenitentialis
  • Contra haereticos
  • Theologicae regulae
  • De arte praedicandi

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Alanus ab Insulis apud Vicifontem.