Lucius Annaeus Seneca minor

Haec pagina est honorata.
Latinitas bona
E Vicipaedia
(Redirectum de Seneca)

Vide etiam paginam discretivam: Seneca (discretiva)

Seneca (collectione antiquorum Berolinensi).
Seneca (Museum Prado).

Lucius Annaeus Seneca, seu Seneca minor, e Marco Annaeo Seneca et Helvia parentibus natus est Cordubae in Hispania Baetica, verisimiliter 4 a.C.n. fortasse 1 p.C.n. Mortuus est autem anno 65. Philosophus fuit Stoicorum sectam secutus et idem vir rerum publicarum peritissimus nec non et poeta.

Pater Senecae, Seneca maior dictus, ipse artem rhetoricam professus, liberos suos in urbem Romam misit, ut artibus liberalibus et inprimis rhetoricae studerent. Seneca autem et philosophos audivit, e.g Sotionem, sectam Pythagoricam secutum, et Sextium et Attalum. Gallio frater, maior natu, proconsul fuit in Achaia, ubi anno fere 53 apostolum Paulum convenit. Nepotem denique habuit Lucanum poetam. Anno 41, Claudio imperatore, Seneca adulterii cum Livilla Caligulae sorore incusatus in Corsicam exilio missus est. Anno tamen 49 Agrippina minor, nova nupta imperatori, Senecam revocavit ut praeceptor Neronis filii esset. Dein anno 54, Claudio defuncto, Nerone autem principatu potito, una cum Sexto Afranio Burro praefecto praetorio Caesaris consiliarius factus est. Seneca complura consilii causa scripsit opera—inter quae unum est, quod De clementia inscribitur—ut demonstraret cur sapienter agat imperator qui clementia utatur. Ille autem princeps, Nero Claudius Caesar Augustus Germanicus, anno 65, cum Seneca conscius et particeps Pisonis coniurationis suspicatus esset, nullo iudicio adhibito eum iussit semet interficere; quod fecit philosophus arteriis sectis in amicorum conspectu et colloquio. De sua morte celeberrima est Taciti pagina (Annales, Liber XV).

De operibus[recensere | fontem recensere]

Generatim dicendum est Senecae non tantum propositum fuisse theorias excogitare, sed opera moralia componere, in quibus praecepta Stoicorum ad vitam adhibuit, ita ut philosophia utilis esset hominibus. Orationes autem, quibus celeberrimus suo tempore factus erat, omnino perditae sunt. Commercium etiam epistularum ei ascribitur cum apostolo Paulo, id quod Hieronymum adduxit ut Senecam quasi pro Christianae fidei sancto haberet. Sunt autem qui dicant modum vivendi Senecae contrarium fuisse honestis operum eius postulationibus. Genus scribendi breve et acutum, cupit lectorem stupere, itaque studium eius incendere. Solet antithesi (contrario) uti metaphoraque (translatione).

Seneca libello De brevitate vitae inscripto, quod ante annum 50 compositum esse apparet, inscriptionem refutavit ipsam. Vitam enim brevem non esse, sed brevem a nobis reddi, qui levia et inania ad negotia eam consumeremus. Satis vero longam fuisse futuram, si concesso tempore bene usi philosophiae nos daremus. Sed luxuria et ambitione et imperandi cupiditate nos a libertate animi averti neque id facere, quod hic et nunc opus esset fieri. Neque eis quidem pepercit, qui ad rem publicam accederent. Seneca tamen, qui cum explicavit, quibus otiosi rebus operam dare soleremus, interdum saturam paene conscripsit, nihil vehementius et tamquam ad caelum laudibus extulit quam, id quod hominibus unum esset dignum, sapientiae studium.

De tranquillitate animi dedicatus est Sereno. Seneca decem dialogos philosophicos scripsit, qui nominantur Dialogi, in quo S. describere voluit quid vir in vita sua quaerere debeat, id est sapientiam. Quis haec non quaerit, non vivit.

Homo displicens sui est vir qui saepe propositum suum mutat, qui taedio et levitate vexatur. Sibi displicere est morbus, quia demum vita ipsa et mundus fastidio sunt illi viro qui semper mutabilis fuit. Causae displicentiae sui sunt versare se ad varias cupiditates sine quiete. (Cf. Primum argumentum compositae mentis existimo posse consistere et secum morari Ep. 2.) Effectus sunt marcere, neque locum novitati delinquere.

De providentia dedicatus est Lucilio, amico Senecae carissimo, cui Seneca epistolas quoque morales (opus maximum Senecae) postea dedicavit. Providentia est ratio divina quae orbem terrarum agit. Nihil mali bono viro accidere potest quia contraria non miscentur. Dei bonos viros exagitare volunt, ergo sapientes exercitantur adversa. Sapiens in rebus adversis totis viribus sui utatur non semel, sed retinet ac revocat virtus.?

Scripsit Seneca etiam saturam seu Ludum de morte Claudii, qui Apocolocyntosis (fere 'mutatio in cucurbitam') inscribitur, ita ut "apotheosis" imperatoris subaudiatur et irrideatur; deinde opus de philosophia naturali in septem libros digestum, quod Naturales quaestiones inscribitur; varios dialogos philosophicos; 124 epistulas ad Lucilium, quae sunt de quaestionibus ad mores pertinentibus; decem vel novem etiam tragoedias. Senecae interpretatio philosophiae Stoicorum magnum momentum habuit ad progressum morum partis philosophiae. Spectacula eius magnopere formas dramatum Renascentiae constituerunt, praesertim in Anglia saeculo decimo sexto Elisabetha regina.

Sub nomine eiusdem philosophi tradita - eique a perpaucis viris doctis partim attributa - sunt septuaginta duo epigrammata[1]. Scripta sunt, ut putatur, secundo p. Chr. n. saeculo. Partim habent quandam similitudinem cum carminibus Ovidii et Martialis et Silii Italici, sed imprimis plena sunt doctrinis Stoicorum. Cupiditatem regnandi et expugnandi velut Xerxis, Caesaris, Pompei vituperant. Sed illius contemptionis fortunae, quam philosophi Stoici postulavere, non sunt testimonia. Fingunt enim a Seneca exule in Corsica insula scripta esse, et, oblitus illarum quas ipse scripsit consolationum, iste Seneca sicut Ovidius in suis Tristibus ex Ponto saepe suam queritur tristem sortem.

Mors Senecae in chronicis Norimbergensibus anno 1493 ficta.
Sculptura aënea senis, aevi Graeciani, olim in collectione cardinalium Farnesiorum, hodie Neapoli in museo archaeologico conservata, quae, cum piscatorem veterem forsitan reddat, sub nomine Senecae a sedecimo saeculo[2] illustris est facta.

Selecta opera Senecae[recensere | fontem recensere]

Seneca philosophus[recensere | fontem recensere]

Seneca de ethica sive vita honesta disseruit. Tranquillitatem Stoicam summam virtutem putavit. Una cum Epicteto et Marco Aurelio maximi momenti est inter stoicos romanos. Putavit officium suum servandum hominibus emolumento esse. Ut scripsit, vivere studuit. Ideo quamquam ditissimus erat, modeste vixit, nam non nisi aquam bibit, paulum modo edit, culcita dura dormivit. Divitias suas non putabat a stoica doctrina abhorrere. Dixit sapientem non pauperem esse debere, dummodo divitias suas probe meruisset; ceterum necesse esse philosophum divitias demittere posse.

Seneca se imperfectum sapientem putavit. "Non eum, quo vivo, modum vivendi laudo", inquit, "sed eum laudo, quo scio vivendum esse." Animi motus sicut voluptatem, molestiam, cupiditatem, timorem superandos esse. Finem non esse sensibus se privare, sed animi motus superare. Fatum praedestinatum esse. Hominem posse fatum aut accipere aut repudiare. "Ducunt volentem fata, nolentem trahunt." (Epistola CVII.)[4] Mortem esse secundam naturam. Sibi mortem consciscere non esse a natura alienum. Seneca etiam pulcherrimam sententiam scripsit: "Non vitae, sed scholae discimus," (Epistola CVI.)[4] quam homines aevo antiquitatis renascente mutaverunt in: "Non scholae, sed vitae discimus."

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Contenta sunt in Anthologia Latina (Riese, Lipsiae 1894 [secunda editio]). Alias editiones curaverunt D. R. Shackleton Bailey (Stutgartiae 1982); C. Prato(Gli epigrammi attributi a L. Anneo Seneca. Introduzione, testo critico, traduzione, commento, indice delle parole. Roma 1964); qua usi sunt Canali, Luca / Galasso, Luigi (Lucio Anneo Seneca, Epigrammi. Introduzione e traduzione di Luca Canali, note di Luigi Galasso. Testo latino in fronte. Rizzoli Milano, 1994).
  2. Illustrium imagines ex antiquis marmoribus nomismatib. et gemmis expressae quae extant Romae, maior pars apud Fulvium Ursinum. Theodorus Gallaeus delineabat Antverpiae 1598 : 131.Hic inspicere potes
  3. Haec opera primus dialogos dixit Quintilianus in sua Institutione oratoria (10.1.129): "Tractavit (sc. Seneca) etiam omnem fere studiorum materiam: nam et orationes eius et poemata et epistulae et dialogi feruntur."
  4. 4.0 4.1 http://www.thelatinlibrary.com/sen/seneca.ep17-18.shtml.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Eruditio vetustior
Eruditio recentior

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicicitatio habet citationes quae ad Lucius Annaeus Seneca minor spectant.