Iustinus Martyr
Iustinus qui Martyr nuncupatur (Graece Ἰουστῖνος ὁ Μάρτυρ; natus in urbe Flavia Neapoli c. 100; mortuus Romae c. 165) fuit scriptor linguae Graecae, philosophus Christianus sive apologeta et martyr eius religionis.
Index |
Vita [recensere]
Iustinus parentibus non Christianis natus est Flavia Neapoli Samariae circa annum centesimum. Ephesi studiis incubuit; sollicitissimi ingenii cum esset, disciplinas Stoicorum, Pythagoreorum, Peripateticorum et Platonicorum, aliam post aliam didicit; apud Platonicos autem de spiritus rebus se veritatem invenisse arbitrabatur. Postea autem, ut ipse scripturus erat, id, quod praestantissimum sibi videbatur, Platonicorum disciplina docere non potuit.
Senex vero quidam, sapiens Caesariensis, ei persuasit absolutam veritatem, quae difficillimis etiam hominibus satisfaciat, in religione Christiana tantum repertam iri. Cum tricesimum aetatis suae annum ageret, Christianus tandem factus est.
Romam profectus, ibi, ut philosophiam Christianam doceret, mansit; aliquando publicas protrudebat disputationes de rebus divinis. Multis operibus, quorum duae Apologiae et Dialogus cum Tryphone nobis venerunt, sive fidem explicando sive adversariorum errores confutando, summam Christianae doctrinae confecit; antiquissimos Eucharistiae aliorumque sacramentorum ritus, quibus Ecclesia saeculo II utebatur, optime descripsit; pro Ecclesiae defensore se praebuit.
Crescentius et Trypho Iustinum ut Christianum indicaverunt; quapropter damnatus est et suum eiusque sociorum capita praecisa sunt, Marco Aurelio imperatore, circa annum centesimum sexagesimum quintum.
Fortuna [recensere]
Scriptorum gratia nomen "patris Ecclesiae" meruit. Ecclesia Catholica festam diem Iustini, philosophorum patroni, die 1 Iunii celebrat.
Nexus externi [recensere]
- Bernd Wildermuth, "JUSTINUS" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 3 (Herzberg, 1992. ISBN 3-88309-035-2) , columnae 888–895 (Theodisce) [Situs venalis]
- De Iustino in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907-1914) textus alius
- Opera omnia Iustini (Anglice)
- Opera Iustini (Theodisce)
- Lectio papae Benedicti XVI de Iustino inter audientiam generalem die 21 Martii 2007 (Italiane)
- Pagina Vicipaediae Linguae Graecae antiquae(Graece)