Aurelius Prudentius Clemens

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Aurelius Prudentius Clemens poeta "Christianus Horatius" esse dicitur.

De vita[recensere | fontem recensere]

Natus est 348 et scripsit opera poetica post cursum publicum effectum, aetate 56, ab 404, ut in eius Praefatione legitur. Obiit verisimiliter ante casus Romae 410.

Apex vitae eius ultimae fuit peregrinatio ad limina Apostolorum, Romam, quod testatur in poematibus Peristephanon IX, XI, XII.

De operibus[recensere | fontem recensere]

Composuit metris lyricis variis

  • Cathemerinon librum unum (de horis temporibusque festibusque)
  • et alterum Peristephanon (ad martyrum laudem).

Hexametro dactylico scripsit

  • Apotheosin (de Deo),
  • Hamartigenian (de mali origine),
  • Psychomachian (de Virtutum pugna intra animam et ad animam capiendam),
  • libros duo Contra Symmachum (adversus gentes).

Necnon et (hexametro dactylico) Dittochaeon, de Veteris Novique Testamenti narrationibus composuit.

De posteritate seu receptione[recensere | fontem recensere]

Prudentii opera permulti lexerunt per Medios Aevos, specialiter in Caroli Magni aetate.

Pars Prudentii poematum lyricorum in liturgia horarum etiamnunc cantatur vel legitur.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Aurelium Prudentium Clementem apud Vicifontem.