Societas Iesu

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Symbolum Iesuitarum

Societas Iesu est ordo religiosus anno 1534 conditus ab Ignatio de Loyola, Francisco Xaverio aliisque sociis Lutetiae. Die 27 Septembris 1540 Paulus III papa bulla apostolica "Regimini militantis Ecclesiae" ordinem approbavit.

Principia societatis sunt, secundum Ignatium de Loyola, inter alia "discreta caritas" et "accommodatio". Sententia societatis est "Ad maiorem Dei gloriam," saepe scripta litteris compendiariis AMDG.

Die 13 Martii 2013 Georgius Marius Bergoglio primus papa factus est qui ad societatem Iesu pertinet.

Praepositi generales Societatis Iesu[recensere | fontem recensere]

Societati "praepositus generalis" praeest, qui a die 19 Ianuarii 2008 Adolphus Nicolás est. Decessores eius fuerunt:

Die 21 Iulii 1773 papa Clemens XIV edictum Dominus ac Redemptor promulgavit, quod abrogationem ordinis Iesuitarum decrevit.

Tempore dissolutionis Iesuitae ducti sunt a:

Anno 1814 Societas Iesu restituta est.

Ab anno 1981 usque ad annum 1983, cum Petrus Arrupe gravi ictu laboraret, curatores ordinis fuerunt Paulus Dezza et Iosephus Pittau.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Libri antiquiores
De missionibus Sinensibus
  • Acta causae rituum seu ceremoniarum Sinensium. Venetiis, 1729 (Textus apud Google Books)
  • Ad virum nobilem de cultu Confucii philosophi et progenitorum apud Sinas. Antverpiae, 1700 (Textus apud Google Books)
  • De ritibus Sinensium erga Confucium philosophum. Leodii, 1700 (Textus apud Google Books). Leodii et Venetiis, 1700 (Textus apud Google Books). Augustae Vindelicorum, 1701 (Textus apud Google Books)
  • Historia cultus Sinensium, seu varia scripta de cultibus Sinarum. Coloniae, 1700 (Textus apud Google Books)
  • Observationes circa expositionem rituum Sinensium factam S. Congregationi. 1710 (Textus apud Google Books)
  • Responsa ad ultimas scriptiones RR. Patrum S. J. in causa Sinensi oblata. 1704 (Textus apud Google Books)
  • Philippus Couplet, Catalogus Patrum Societatis Jesu, qui post obitum S. Francisci Xaverii primo saeculo, sive ab anno 1581 usque ad 1681 in Imperio Sinarum Iesu-Christi fidem propagarunt. 1686 (Textus apud Google Books)
  • Iacobus Le Favre, De Sinensium ritibus politicis acta. Parisiis, 1700 (Textus apud Google Books)
  • Franciscus Noel, Philosophia Sinica. Pragae, 1711 (Textus apud Google Books)
  • Franciscus Noel, Gasparus Castner, Memoriale et summarium novissimorum testimoniorum Sinensium. 1704 (Textus apud Google Books)
  • Franciscus de Rougemont, Historia Tartaro-Sinica nova. Lovanii, 1673 (Textus apud Google Books)

Clari sodales Societatis Iesu[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Hominum imagines[recensere | fontem recensere]


Sancti Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!
Ordines Ecclesiae Catholicae

Albi | Augustiniani | Barnabitae | Benedictini | Camilliani | Canonici Augustiniani | Carmelitae | Carmelitae Discalceati | Carthusiani | Cistercienses | Claretiani | Comboniani | Dominicani | Eudistae | Filii Amoris Misericordis | Franciscani | Iesuitae | Lasalliani | Legionari Christi | Mercedarii | Minimi | Oratoriani | Passionistae | Praemonstratenses | Rosminiani | Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes | Salesiani | Scalabriniani | Servi Mariae | Servi Iesu et Mariae | Spiritani | Trappistae | Trinitarii | Ursulinae | Vincentiani

Vide etiam: Categoria:Ordines Ecclesiae Catholicae | Categoria:Religiosi