Decentralizatio

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Decentralizatio[1] (-nis f.) sive decentratio[2] (-nis f.) (Italice decentralizzazione; Francogallice décentralisation) est transmissio ab re publica potestatum pro entitate legali, vel potius persona iuridica iuris publicum quadam et organorum compositionis Rei publicae particeps sed eiusdem distincta. Decentralizatio rei publicae politica, administrativa et socialis potest.

Cum de decentralizatione agitur persona iuridica iuris publicum cum gubernatione centrali pro certo ponitur qui elementa nonnulla aliae personae iuridicae iuris publicum concedit ut ea auctoritatem administrativam quamdam accipiat simul et potestatem ut administrandam apta sit. Ut decentralizatio ad exitum adducatur opus est :

  • facultatem auctoritatemque sive iurisdictionem ab administratione centrali in regionalem et circumsriptionem cum subiectis iuris concedi,
  • personalitatem iuridicam in organum decentralizatum subministrari,
  • patrimonium addici quod sit suum et ad suum arbitrium gerere possit,
  • reditus suus statui et percipi,
  • denique erga actionem auctoritatis decentralizatae fines terminosque sive rei publicae tutelam constitui, haec praesidio utilitatis generalis erit auctoritatis decentralizatae actiones adversus.

Eo modo decentralizationis gratia in entitatem istam autonomia plus minusve ampla attribuitur prout gradus et facultatis transmissae et coactionis argentariam factitandi et inspectionis auctoritatis tutelariae. Auctoritatis decentralizatae autonomia aspectos tres praebet :

  • Autonomia materialis : structura decentralizatae personalitam iuridicam fruitur ; patrimonium in potestate et negotia sua habet ; negotia ista communiter localia designantur ut ex negotiis nationalibus distinctantur.
  • Autonomia organica : structurae decentralizatae negotia ab eorumdem organis administrantur.
  • Autonomia functionalis : structurae decentralizatae negotia sua gerit ad arbitrium quamdium gubernationis centralis in tutelam quadrat.

Communiter decentralizatio territorialis quae ad collectivitates locales admovetur ex decentralizatione technica functionalive quae cum institutionibus specialibus personalitate iuridica munitis cohaeret distinguitur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Lexicon recentioris Latinitatis (Italice)
  2. José Juan Del Col, Diccionario auxiliar Español Latino, Bahía Blanca, 2007, Instituto superior "Juan XXIII", p.314. [1]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg