Ars coquinaria

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Cibi foculo coquuntur

Ars coquinaria seu ars coquendi est ars effectiva quae cocturam atque confectionem ciborum omnium generum comprehendit. Res coquinaria generaliter nominantur alimenta, potiones, escaria vasa atque coquinaria instrumenta cuncta. Homines ab antiquo coquinaria in arte assidue versati sunt ut non solum abundanter sed etiam bene ac iucunde alerentur.

Homines periti coquinariae rei qui munus coquendi agitant coqui aut coquae appellantur, et culina loco officii utuntur.

De coctura condimentisque[recensere | fontem recensere]

Ollae et olliculae in culina servatae

Fundamentum coquinariae artis est coctura, quae ad fercula diversa praeparanda modis variis efficitur, in furno aut foculo gase acto. Nomina peculiaria pro verbo 'coquere' secundum modum substituere fas est, in iis:

  • Elixare, id est in olla aqua impleta coquere;
  • Assare vel torrere, id est supra flammam sine aqua coquere, plurimum ad carnem praeparandam;
  • Frigere, id est calidissimo in oleo coquere.

Praeter cocturam quidem multa cetera coquis opus sunt, scilicet cibos secare, dividere, ossibus ac corticibus nudare atque oleo, sale, aceto aut aromatibus condire.

De coquinariis instrumentis[recensere | fontem recensere]

Exempla instrumentorum coquinariorum

Instrumenta coquinaria, quae saepe in ipsa culina servantur, sunt instrumenta quibus coqui utuntur ad cibos secandos et depellandos, humores recipiendos, et generaliter omnia quae ad rem coquinariam consumptionemque fercularum spectant. Sunt in eorum numero cultri, furculae, ollae, sartagines, pocula, lances.

Imagines ferculorum[recensere | fontem recensere]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Roman numeral 10000 CC DD.svg