Roman numeral 10000 CC DD.svg

Ignatius de Loyola

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Sanctus Ignatius de Loyola
Ignatius Loyola.jpg

Sacerdos
Natus 1491
Mortuus 31 Iulii 1556
Gloriole.svg Index Sanctorum

Sanctus Ignatius de Loyola (natus Íñigo Oñaz de Loyola, circa annum 1491, mortuus Romae die 31 Iulii anno 1556) fuit sacerdos Hispanicus qui Lutetiae anno 1534 Societatem Iesu condidit.

Legit libros legendam auream Dominicani Iacobi de Voragine et Vitam Christi Karthaesii Ludolfi de Saxonia.

Lutetiae novam paedagogiam cognovit quam "modum parisiensem" appellavit. Ille instituit paedagogiam "exercitiarum spiritualium".

In societate Iesu, socii eum praepositum generalem eligerunt quam ob rem societatis praepositi etiam generales militari modo appellantur.

Ultimum verbum eius fuisse Hispanice "Ay, Dios!" Latine "Deus!"

Non coerceri maximo contineri tamen a minimo divinum est[recensere | fontem recensere]

Haec famosa sententia quae, paululum mutata, legi potest ut epigramma dedicatorium in initio libri Hoelderlini cui titulus Hyperion, Non coerceri maximo contineri minimo divinum est deprompta est ex elogio sepulchrali Ignatii edito Antverpiae ex officina Plantiniana Balthasaris Moreti anno societatis saeculari 1640, in libro cui titulus "Imago primi saeculi" in paginis 280-281-282, et quae postea incisa est, teste Papebrochio, in ecclesia, nunc Divo Carolo Borromaeo dicata, in urbe Antverpiae.

Daniel Papebrochius, de grege eruditissimo Bollandistarum, in suis Annalibus Antverpiensibus hoc elogium transcripsit.

Hoc scribit Papebrochius: "Ad diem S. Ignatii ultimum quod attinet, idem mensem iulium clausit et consecravit, Ecclesiae quidem universae honorabilis, huic vero nostrae Civitati eo etiam titulo recolendus, quod Sanctum ipsum aliquoties meruit habere hospitem et alumnum (ut dictum supra); quem etiam mortuum, Beatisque et Sanctis rite adscriptum, prima omnium marmoreo templo honoravit; templum vero successive ornavit urna, altari, sacello marmoreis; item elogio sepulcrali, quod hic visum est transcribere, ex Imagine (Primi saeculi) praecitata, sub annum M.DC.XL hic quoque composita impressaque. Tenor hic est":

Wikisource-logo.svg
Suasum est hanc paginam esse movendam ad Vicifontem.

Sententiam tuam profer apud paginam disputationis.

Elogium sepulcrale S. Ignatij[1],

CVIVS ANIMVS
vastissimo coerceri non potuit unius orbis ambitu,
EIVS CORPVS[2]
humili hoc angustoque tumulo continetur.
qui magnum aut Pompeium, aut Caesarem, aut Alexandrum cogitas,
aperi oculos veritati,
maiorem his omnibus leges
IGNATIVM.
Non coerceri maximo, contineri tamen a minimo, divinum est.
IGNATIO
virtute maximo, submissione minimo,
totius orbis locus angustus,
unius urbis loculus augustus est.
hinc animum gerens mundo maiorem
plus ultra unius orbis et aevi terminos saepe quaesivit,
quo opera suae pietatis extenderet;
inde de se cogitationem habens minimo minorem,
minus citra communis sepulcri latebras semper optavit,
quo inhumati corporis pondus abiiceret.
caelum animo, Roma corpori
illi ad maiorem Dei gloriam summa speranti
aliquid summo magis attribuit:
huic ad maiorem sui abiectionem ima spectanti
modum posuit mediumque virtutis.
A° M. CD. XCI. in arce Loiolaea, loco apud Cantabros illustri,
mortalium plane bono, et iuvandis hominibus vere natus,
suae primum gloriae cupidus, in aula et campo catholici regis,
naturae dedit, quod dein, divinae tantum gloriae studiosus,
sanctioribus in castris, saluti et gratiae consecraret.
Cum hostes adversus innumeros unus prope Pompeiopolim tueretur,
idem, Sauli instar et Pauli, vi, non virtute victus,
ita cecidit, ut optandus fuisse casus, non fugiendus,
etiam Ignatio, videretur : arcem perdidit; servavit Ecclesiam.
ex eo non iam suus,
sed eius qui stantem tormento perculit,
ut prodigio fulciret abiectum,
sacramentum quod mundo dixerat, Christo dedit.
per militiae sanctioris asperrima rudimenta,
per insidias daemonum , per oppugnationes hominum,
per coniurata in unum omnia
factus dux e milite, ex tirone veteranus,
IESV nomine, non suo,
legionem in Ecclesia Dei fortissimam conscripsit[3],
quae, vitam pro divini cultus incremento paciscens
in Romani Pontificis verba iuraret.
hic ille est in quo ostendit Deus[4],
quantum ei curae sit Ecclesiae securitas,
in quo miserantis Dei bonitatem atque potentiam:[3]
Ecclesia Catholica veneratur.
quem prostratum tamquam Paulum erexit Deus[4],
ut nomen suum coram gentibus populisque portaret:
quem praeelegit Dominus, ut eorum dux foret[5]
qui sui in terris vicarii auctoritatem defenderent,
et rebelles haereticos ad unitatem fidei revocarent.
quem suo IESV commendavit Pater aeternus;
cui ipse IESVS se propitium fore promisit;
quem Spiritus Sanctus omnium virtutum genere decoravit:
quem praesens toties et propitia virgo mater dilexit ut filium,
erudiit ut alumnum, defendit ut clientem.
qui Dei amans, non caeli, osor mundi, non hominum,
paratus pro his excludi gloria, pro illo damnari poena;
mortalis apud homines vitae non prodigus, sed contemptor;
vitalis apud inferos mortis non metuens, sed securus,
profuit vivus mortuis quos revocavit ad vitam;
mortuus vivis quos servavit a morte;
utrisque se patrem exhibens,
dignus haberi potuit IESV nomine,
qui praeter Dei gloriam et salutem hominum, nil quaesivit.
Anno M.D.LVI. Prid. kalendas augustas
nutu summi imperatoris iussus a statione decedere,
curam mortalium quam vivus habuerat,
etiam mortuus non amisit.
caelo transscriptus, sed propensus in terras;
animarum avidus, etiam cum Deo plenus;
Ecclesiae triumphantis socius, pro militante solicitus,
quod unum potuit
corpus suum, pignus animi fideique depositum hic reliquit;
cui nequid deesset ad gloriam,
non semel angelicos inter cantus submissa de caelo lumina micuerunt.
age, quisquis haec leges,
beatos immortalis viri et patris communis omnium cineres venerare:
hos tu, cum videris, religiose cole,
cum habueris, pie complectere;
et latere sub his, etiam nunc, suum ignem,
hoc est, servientem humanae vitae et saluti Ignatium deprehendes.
Vixit annis quinque et sexaginta inter mortales,
octoginta quatuor inter immortales.
a Gregorio XV. catholicis aris solenniter additus ann. huius saecul. XXII.
a Deo perenni gloria caelitum ultra omne saecul. feliciter cumulandus.
Hoc sui animi et venerationis perpetuae monumentum
non structum auro vel marmore,
sed tenaci grataque memoria consecratum
OPTIMO MAXIMOQUE, POST DEUM, PATRI,
MINIMA IESV SOCIETAS
M.DC.XL. anno suo saeculari primo, posuit, dedicavit.

Papebrochiusque ita pergit: "Quod de sacro corpore reliquum est (reliquum autem est perparum, ossibus nonnullis in pios cultores distractis et venerationi minutim expositis, plerisque, exundante Tiberi anno v. ... in cineres redactis, aegreque collectis) quod reliquum est, inquam, id Professorum Romae ecclesia, a Cardinali Farnesio magnificentissime exstructa, sub abside boreali diu in proprio sacello altarique coluit, novissime vero, id est anno M.dC.xcvii, marmoreo monumento et altari sic honoravit, ut nesciam speciosius pretiosiusque aliquod nunc Romae videatur; quin ipsa quoque absis usque ad fornicem, atque sacelli latera, miro artificio depicta, inaurata, marmore vario statuisque praestantissimis sic exornata est, ut repraesentando operi par esse sculptura nulla possit, licet conata; solumque optandum restat simile ex adverso sub meridionali abside opus, recondendo S. Francisci Xaverii incorrupto brachio, decerptis licet particulis variis ex simili causa non prorsus integro, dum reliquum corpus Goae magnifice adservatur."

Sed haec hactenus.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hic non damus textum libri Papebrochii sed tenorem textus originalis editi in libro cui titulus: Imago primi saeculi, liber secundus "Societas crescens", Antverpiae ex officina Plantiniana Balthasaris Moreti anno societatis saeculari 1640, pp. 280, 281, 282.
  2. Greg. in respons. ad relat.
  3. 3.0 3.1 Greg. XV. sup.
  4. 4.0 4.1 Nic. Zambeccarus Secr. Sacr. Congr. in Orat. de S. Ignatio.
  5. Franciscus Maria Card. à Monte in Relatione Canoniae.

Fons[recensere | fontem recensere]

  • Symbola Professoris Doctoris Societatis Iesu Stefani Kiechle in diurnario generali Francofordense, 1 Augusti 2006, quod symbola Germanice inscribitur "Unterscheidung der Geister" (de distinctione spirituum).
  • Daniel Papebrochius, Annales Antverpienses, edidere F. H. Mertens et Ern. Buschmann, tomus II, Antverpiae, 1845.Editio electronica


Sancti Haec stipula ad Sanctum spectat. Amplifica, si potes!